« »
 
[]« Athenasi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 450c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ATHENASI
ATHENASI, qui aliis Athanati, apud Tudebodum lib. 2. Quemadmodum olim apud Persas erat Legio militaris, quam τῶν ἀθανάτων appellabant. ut docemur ex Procopio lib. 1. de Bello Persico, Theophane in Theodosio Jun. A. 18. Freculpho tom. 2. lib. 5. cap. 10. et aliis Scriptoribus, quos laudat Brissonius de Regno Persarum : ita habebant Byzantini Imperatores, Persicorum Principum simiæ, suos Immortales, quos a Nicephoro Logotheta, qui sub Michaele Duca rerum potitus est, tunc demum institutos refert Bryennius lib. 4. n. 4. Quibus id nominis videtur inditum, quod pacis æque ac belli tempore militarent, essetque eorum cohors schola vacationis semper ignara : quod de peculiari quadam Caroli M. Imp. caterva militari dixit Monachus Sangallensis lib. 2. cap. 26. Unde Anna Commena lib. 2. Alexiad. de Athanatis agens, ait fuisse, στράτευμα τῆς Ρωμαιϰῆς δυνάμεως ἰδιαίτατον, quia videlicet pacis perinde ac belli tempore Imperatoribus merebant. Consule præterea Glossaria Rigaltii et Meursii.