« 1 atrium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 453c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ATRIUM1
1. ATRIUM. Latinis Scriptoribus est area ante ædem portibus et columnis cincta, unde et
Peristylium et Impluvium dicebatur : αἴθριον
Græci etiam vocarunt, quod sub dio esset. Utramque Atrii formam expressit Gloss. Lat. Gr.
Atrium, Μεσαύλιον, Περιστῶον. Nam et αὐλὴν
atrii, Aream Græci vocant, porticus vero atrium cingentes, Περιστῶον
et
τετραστῶον, quadriporticum, interdum et
triporticum, pro ratione numeri porticuum. Will. Brito in Vocab. MS. :
Atrium, magna ædes, ampla et spatiosa domus, et dictum Atrium, quod addantur ei tres porticus.Præsertim vero ita appellabant ea impluvia porticibus cincta, quæ ædibus sacris obversabantur, in quorum meditullio erat fons perennis aquæ. Anastasius in S. Symmacho :
Ante fores Basilicæ gradus fecit in Atrio et Cantharum.Idem in S. Dono :
Hic Atrium B. Petri Apostoli, quod est ante Ecclesiam in quadriporticum magnis marmoribus stravit.Leo Ost. lib. 3. cap. 26 :
Atrium ante Ecclesiam, quod nos Romana consuetudine Paradisum dicimus.Illud autem asyli, et immunitatis jure donatum erat, perinde ac ipsa ædes sacra. Decretio Chlotarii Regis post Legem Salicam § 13 :
Nullus latronem vel quemlibet culpabilem... de Atrio Ecclesiæ trahere præsumat. Quod si sunt Ecclesiæ, quibus Atria clausa non sint, ab utraque parte parietum terræ spatium arpennis pro Atrio observetur.Capitula Caroli M. Capit. II. ann. 803. ad legem Salicam § 3 :
Si quis ad Ecclesiam confugium fecerit, in Atrio ipsius Ecclesiæ pacem habeat, etc.Leges Edwardi Confess. cap. 6 :
Quicumque reus... causa præsidii ad Ecclesiam confugerit ; ex quo Atrium Ecclesiæ tenuerit, a nemine insequente nullatenus apprehendatur.Idem statuitur in Lege Longobardorum lib. 2. tit. 40. 39. § 5. Carol. M. 103. e capit. supra laud. et in Capitularibus Caroli Mag. lib. 1. cap. 140. 134. ex eodem fonte. lib. 7. cap. 125. 174. ex Interpret. Cod. Theod. lib. 9. tit. 45. const. 4. Porro Atrium portis, iisque consecratis, clausum erat. Capitulare 1. ann. 819. cap. 1. Lex Longobardorum lib. 1. tit. 9. § 30. 36. Lud. Pii 10. et Loth. 58. et Capitularia Caroli Mag. lib. 4. cap. 13 :
Atrium Ecclesiæ, cujus portæ reliquiis fuerunt consecratæ.
Ecclesiæ Porticus, in Leg. Wisigoth. lib. 9. tit. 3. c. 2.
P. , 1766.
◊ Latiori acceptione sumitur
in Charta Henr. imper. ann. 1012. pro monast. Florin. : De avena advocationis et corveia sint illi liberi, qui manent super Atria, et dotalia, et indominicata, et servientes et ministri ecclesiæ... Foragia Atriorum et indominicatorum, et omnium locorum, in quibus bannum et justitiam habent, sint ecclesiæ.Ubi tria possessionum genera distinguntur ; adeo ut Atria, proprie appellari videantur, eæ possessiones, quæ, propter sepulturam in ecclesiarum atriis seu cœmeteriis, concedebantur. sive hæ domus quæ in circuitu cœmeterii positæ erant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Atrio Privari, seu Ecclesiæ communione, et ingressu, sepultura in cœmeterio sive terra
benedicta in Chronico Trudonis Spicil. Acher. tom. 7. pag. 476 :
Excommunicatus obierat Henricus Imperator, filius Henrici filii Conradi Imperatoris, regnoque et Atrio privatus erat propter dissentionem inter ipsum et Apostolicos Romanos de investituris.
Atrium, Cœmeterium : quia in Ecclesiarum Atriis fidelium sepulturæ erant, ut supra
indicatum. Ebrardus in Græcismo cap. 11 :
Leges Adelstani Regis Angl. § 33 :Atria dic aulas, eadem et cimiteria dicas,Et loca sacrorum, etc.
Nunquam juramento postea dignus sit, nec in sanctificato Atrio aliquo jaceat, si moriatur.Pœnitentiale Rom. tit. 7. cap. 25 :
In Atrium Ecclesiæ, ubi sepulta sunt corpora fidelium.Concilium Nannetense cap. 6 :
Ut in Ecclesia nullatenus sepeliantur, sed in Atrio, aut in porticu, aut extra Ecclesiam.Baldricus in Chr. Camerac. lib. 3. cap. 21 :
In Atrio subterratus.Hincmarus in Capit. de Reb. Magistri cap. 15 :
Siapud Ditmarum lib. 1. pag. 10. cap. 7. sect. 48. ibi paullo supra Atrium defunctorum. Charta anni 1097. tom. 2. Hist. Meld. Instrum. pag. 15 :(Ecclesia)Atrium habeat munitum. Atrium cadaverum,
Cum domina Maltildis, Kalensis Ecclesiæ Abbatissa, B. Samsonis Ecclesiæ terram ad Atrium constituendum dedisset... ab omni consuetudine et forisfactura, quantum ambitus Atrii clauderet, terram illam solutam et quietam adclamavit.Fragment. Polypt. S. Remig. Remens. apud Guerard. post Irminonem pag. 291. cap. 13 :
In Atrio S. Remigii est Ecclesia in honore SS. martyrum Cosmæ et Damiani sacrata.
P. , 1766.
◊ Nostris Atre, eadem
notione. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 122. Chartoph. reg. ch. 15 : L'Atre ou cimentiere de la Magdelaine de Tournay, etc. L'Atre et cimitiere de S. Jaques,ibid. ch. 31. in Lit. ejusdem. ann. Atrie, in Ch. ann. 1267. ex Chartul. sign. Decanus S. Petri Insul. :
Fourfait ne enfrainture ke on face el moustier S. Pierre, ne dedens l'Atrie benoit, ne devens leur enclostre.
Atrium et Altare. Charta Guarini Episcopi Ambianensis ex Tabulario Abbat. S. Fusciani :
Ibertus Clericus, qui dimidium Altaris et Atrii in villa, quæ Sanctis dicitur, tam Ecclesiastico quam hæreditario jure tenebat, etc.Infra :
Totum videlicet Altare et Atrium cum appenditiis præsenti privilegio confirmamus.Bulla Innocentii PP. ann. 1142. in Hist. S. Martini de Campis pag. 171 :
Altare et Ecclesiam, Atrium de Campiniaco.Occurrit ibi pluries. Alia Theobaldi Episcopi, pag. 186 :
Ecclesiam de Lupera, cum Atrio et tertia parte decimæ.Historia Beccensis MS. pag. 132 :
Anno Domini 1080. Galo de Flavacourt dedit Ecclesiæ quod habebat apud Laïencourt, scilicet Altare et Atrium, et quadrantem ejusdem villæ, et duas partes Vicecomitatus et viationis.Charta Adalberonis Episcopi Virdunensis ann. 1135. ex Tabulario S. Vitoni :
Isdem autem Presbyter, si aliqua rationabili ex causa eodem in Atrio habere voluerit mansionem secundum sancita Canonum, cellam tantummodo Ecclesiæ adhærentem habebit, in qua solus cum domestico sibi Clerico vel famulo habitabit, ne mulierum aliquarum frequentia, vel ullius rei familiaris confluentia, Ecclesiæ injuriam, et Fratribus ingerat molestiam.Vide Concilium Islebonense cap. 12. 13.
Atrium, in Vita S. Theodardi Archiepiscopi Narbon. Apud Catellum lib. 4. Rerum Occitan.
pag. 751. videtur sumi pro atrio Ecclesiæ :
Cumque Concilium istud strenue ageretur in Atrio Pontificalis Ecclesiæ, essetque inibi grandis multitudo fidelium, etc.
Atriolum. Hincmarus :
Excepto Atriolo ad sepulturam.Charta Caroli Simplicis :
Ad capellam construendam in honorem S. Clementis P. et ejus Atriola.Vide in Quadri.
Atrium Sauciolum, Prætorium, forum judiciale, seu potius locus publicus, in quo rei et damnati
morte mulctantur. Acta Passionis B. Cypriani Mart. :
Idem Galerius Maximus Proconsul eadem die Cyprianum sibi offerri præcepit, in Atrio Sauciolo sedenti.Editio ann. 1560. habet Sautio. Concilium Matisconense II. cap. 19 :
Ut ad locum examinationis reorum nullus Clericorum accedat, neque intersit Atrio Sauciolo, ubi pro reatus sui qualitate quispiam interficiendus est.Gloss. Gr. Lat.
τετρωμένος, Saucius, truculentus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Valesius in
Valesianis pag. 213. et seq. ait Cangium nostrum Concilii Matiscon. textu deceptum male
addidisse in sua Atrii Saucioli expositione : seu potius locus publicus, in quo rei et damnati morte mulctantur.Neque enim unquam mos fuit apud Romanos, ut rei morte plecterentur in urbe, sed extra urbem in aperto campo, ut ex ipsis S. Cypriani Actis patet. Quî ergo locus Concilii Mastiscon. intelligendus est ? Ubi non est adverbium loci, sed temporis, hic est igitur Concilii sensus :
Nullus Clericorum intersit Atrio Sauciolo, cum reus aliquis ibi capitis damnandus est.
L. , 1840–1850.
◊ Melberi Vocab.
Prædicantium : Atrium, hoff, ein vorhoff, ein wonung ; vorhoff ubi olim judicia fiebant ; vorhoff ubi homines stant de variis loquentes. Etiam est cimiterium, id est curia ecclesiæ.Gemma Gemmarum :
Atrium, ein vorhoff oder kirchhoff, freyhoff, etc. Atriolum, idem.