![[]](img/image.png)
1. ATTEMPTUS, Comprehensus, captus, Gall. Arrêté ; quasi pro Attentus, retentus.
Concilium Remense ann. 1148. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 141 :
Locus vero in quo Clericus vel Ecclesiastica persona Attempta fuerit, et omnia castella, et jura civitatis et villæ, quæ capientis vel retinentis fuerint ; a divino officio cessent, et cum lugente lugeant.