« 1 auctoramentum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 466c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUCTORAMENTUM1
1. AUCTORAMENTUM, αὐθεντιϰόν, in Glossis, consensus Domini, vel
uxoris, aut liberorum in venditionibus. Tabular. Vindocinense Charta 283. quæ est
Burchardi III. Comitis Vindocinensis ann. 1075 :
QuasCharta 290 :(nundinas)Guido Comes ejus prædecessor auctorizaverat. Radulfus quoque Vicecomes, ad quem maxime hæc licentia pertinebat, acceptis 60. sol. perpetuo eas fieri et haberi concessit, qua de re propria manu posuit jam dictus Comes Auctoramentum super altare.
Data Agneti uxori uncia auri pro Auctoramento.Charta 324 :
Uxor ejus Helvisa habuit 4. sol. pro Auctoramento, eo quod terra eadem de ipsiusmet videretur esse patrimonio, ann. 1079.Vide in voce Casamentum, et Auctorizare.