« 2 auctorizare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 468a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUCTORIZARE2
2. AUCTORIZARE, Joanni de Janua, est affirmare, seu potius confirmare. Sigebertus Gemblac.
in vita S. Sigeberti Regis Austras. cap. 3 :
Hoc totum edicto regali et procerum attestatione Auctorizavit.
Auctorizare, dicebantur domini, aut venditoris liberi, vel uxores, qui vel quæ venditiones et
distractiones ab iis factas approbabant, iisque consensum suum præstabant. Interdum vero,
quo rata esset et firmior venditio, emptores, ultra constitutum venditori pretium, liberis
aut uxori venditoris certam etiam summam persolvebant, veluti indemnitatis gratia.
Tabularium Vindocinense Thuani charta 175 :
Auctorizaverunt etiam hoc capitales domini ejusdem terræ, scilicet Fulco Comes Vindocinensis, Andreas Barba, qui habuit inde 5. solidos, Lebertus, qui habuit inde 8. solid. de istorum Auctoramentis testes fuere, etc.Idem Tabularium ann. 1078 :
Post Natale Domini comparaverunt unum arpentum vineæ de Gaufredo, favente Radulfo Presbytero filio suo, de pueris autem, qui necdum valebant loqui, permisit, quod eos Auctorizare faceret, cum venirent ad ætatem loquendi.Charta Monasterii Nobiliacensis apud Stephanotium, tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 550 :
Si vero monachicalem habitum accipi sibi visum fuerit, similiter relinqueret Sancto vel seniorum loci sine ullo contradicente, et hoc Auctorizantibus omnibus suis parentibus.Vide Auctoramentum 1.