« 4 audientia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 469b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUDIENTIA4
4. AUDIENTIA, Conventus, consessus, Gall. Assemblée, Auditoire. Henricus Huntindonensis
in Epistola de contemptu mundi ann. 1153. Spicil. Acher. tom. 8. pag. 179 :
Vir tamen effectus narrationem audivi de turpissimis omnino conviciis ad eum dictis, quæ si mihi nihil habenti in tanta Audientia dicta fuissent, semimortuum me ducerem.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1311. ex
Tabul. Massil. : Facta relatione in Audientia plana consilii dictæ civitatis, etc.Pluries occurrit ibidem.
P. , 1766.
In Audientia, pro Publice, in Charta communiæ Abbavil. ann. 1184. tom. 4. Ordinat. reg. Franc.
pag. 56. art. 11 : Qui vero inhonestum de communia dixerit in Audiencia, et convinci poterit testibus, judicio scabinorum emendabit.Infra vero pag. 58. Audientia, idem est quod Conventus.