« 2 aurea » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 484b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUREA2
2. AUREA, Frenum.
Aureas dicebant frenos, quibus equorum aures rediguntur. Ita Festus. Et in Glossario MS. Montis S. Eligii Atrebat. :
Aurea, frenum, quod circa aures ponatur.... unde versus :
Aurea frenat equos, est Aurea mobile nomen.
◊
Confer Forcell. in hac voce, ibique
Furnal.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aurea Urbs. Roma sic dicta apud Murat. tom. 2. pag. 353. col. 2. D. in Chronicis Casinensibus
ab Anastasio Seniore : Hic Belissarius ex Sicilia in Italiam veniens, ad Auream Urbem pervenit ; quo ingresso Gothi qui in urbe morabantur, nocte egressi, relictis præ timore patentibus portis, Ravennam confugiunt. Mabillonius de Re Diplomat. lib. 2. cap. 16. n. 16. memorat bullam auream Friderici II. pro Cœnobio S. Apri Tullensi, in cujus bullæ postica urbs Roma exhibetur cum his verbis : Aurea Roma, et in circulo :
Roma caput mundi regit orbis frena rotundi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aureæ Bullæ. Vide Bullæ Aureæ.