« »
 
[]« Aureamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 484c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUREAMENTUM
AUREAMENTUM, vel Arreamentum, f. a Gallico Arramie, quod olim nostri pro Bello indicto sumsere : hic autem videtur idem esse, quod animi horror vel rebellio. Humbertus Card. lib. 2. adv. Simoniacos cap. 12. apud Marten. tom. 5. Anecdot. col. 704. ubi de cavendis Hæreticis :
Quæ lingua quantum incauto prævaleat B. Job manifestat dicens : Occidit eum lingua viperæ, cujus natura tam abominabilis est hominibus, ut cum nullo ab eis experimento sciatur, vix sine Aureamento animi audiatur, cum forte refertur.
Vide Adramire. f. Horreamento pro Horrore. Locus est Job, 20. 16.