« »
 
[]« 1 auricularius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 485c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AURICULARIUS1
1. AURICULARIUS, ὠταϰουστής, in Gloss. S. Benedicti. Gloss. Lat. MS. Regium et Isidor. : Auricularius, Auscultator. Sæpius vero pro fido Consiliario. Brito :
Auricularius, id est, Secretarius, ab Auricula, quia secreta solent dici in aure. Auricularius, Secretus, Consiliator.
Lib. 2. Regum cap. 23 :
Fecitque eum sibi David Auricularium a secreto,
id est, [] Secretarium, Consiliarium. Lambertus Schafnaburg. ann. 1076 :
Ex his sibi Auricularios a secretis, ex his tam familiarium, quam publicorum nogotiorum Procuratores instituebat.
Lambertus Ardensis. :
Sciens Reinaldum esse... Regis Franciæ Auricularium et consanguineum, et in omnibus ei assidentem et obsequentem.
Passio Sanctorum Vulfadi et Rufini tom. 2. Monast. Anglic. pag. 120 :
Quem sibi Auricularium et Consiliarium... ac rectorem a se secundarium in toto regno suo... constituerat.
Charta Simonis II. Ducis Lotharingiæ ann. 1176. in Antiquitatib. Vosegi, de Drogone de Monciaco :
Qui patris nostri Senescallus extiterat, et fidelis Auricularius secretorum.
Adde Ordericum Vitalem lib. 10. pag. 776. 788. Librum de fundat. Gozecensis Monast. pag. 229. Lambertum Schafnaburg. ann. 1063. etc. Andream Monachum in Vita S. Ottonis Bamberg. lib. 1. cap. 3. 4. Acta SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 99. n. 17. Hist. Harcur. tom. 4. pag. 1333.
Auricularius, interdum pro Secretario, seu amanuensi usurpatur. Vita S. Audoeni Episcopi Rotomagensis cap. 5 :
Sanctus Audoenus, cognomento Dado, Auricularii locum et munus in aula Regis obtinuit, itemque ab obsignanda scripta vel edicta Regia, quæ ab ipso conscribebantur, sigillum vel annulum Regis custodiebat.
Ita Angilbertum Abbatem Centulensem Caroli M. Secretarium, ab Alcuino joculari nomine Homerum dictum, idem Alcuinus Epist. 83. et Carm. 116. et 177. appellat, quem Epist. 84. Manualem, id est, amanuensem vocat.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Auricularius, Conseiller secret. Vide mox Auriculator.