« »
 
[]« 3 autentus toni » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 493b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUTENTUS3
3. AUTENTUS Toni, Modus toni Musici decantandi lentius vel celerius. Epist. ann. 851. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 123. 1 :
De laude disciplinæ... viii. De tonis octo... x. De Autentu proti. xi. De plagis proti. xii. De Autentu deuteri. xiii. De plagis deuteri.
Pro lentius vel celerius scribendum Altius ; monente D. Le Bœuf. Appellationis ratio sequitur in Authentici Toni. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Autenti Soni apud Marten. Tract. de antiq. Ecclesiæ discipl. pag. 683. ex Pontif. Pictav. annorum circiter 800 :
Sed neque melos musicum terminata antiphona in ultima syllaba protelatur juxta rationem Autenticorum sonorum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Authentici Toni, apud Bernonem abb. Augiens. tom. 6. Anecd. Pezii part. 1 col. 200 :
Quorum (tonorum) apud nos nomina a primo usque octavum ex ordinis sui auctoritate sumpsere primordia. Ex quibus quatuor, id est, i. iii. v. vii. Græco eloquio Authentici vocantur, eo quod cæteris, videlicet ii. iv. vi. viii. quasi quadam magisterii auctoritate præesse videantur. Authenticum namque auctorem sive magistrum sonat.