« 2 autentus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 493b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUTENTUS2
2. AUTENTUS, Pro Autenticus,
quomodo etiam habetur in Legibus Norman. mox laudandis ex Cod. reg. 4651. ubi in
versione Gallica legitur Autentiques ; qua voce Nobilis, qui feudum francum
tenet, significatur, idem itaque quod Authenticus. Vide in hac
voce. Munere publico donatus. Codex Legum Norman. apud Ludewig. tom. 7.
Reliq. MSS. pag. 303 :
De personis autem Autentis, videlicet qui tenent francas serjanterias, vel qui per armorum servicia feoda sua deserviunt, etc.Vide Authenticus 1.