![[]](img/image.png)
AVERAMENTUM, apud JC. Anglos est, cum quis ad rescindendum Breve, quod alius impetravit, litem
intendit, vel exceptionem contra actionem sibi intentatam proponit : tunc enim quod in
excipiendo protulit, probare, prout judex decreverit, offert, diciturque hæc oblata
conditio Appel en Averement. Vide Rastallum.