« »
 
[]« Averitator » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 474b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AVERITATOR
AVERITATOR, Circulator, ostentator scilicet arcanorum et mirabilium, Gall. Charlatan ; ab Ital. Auveritare, Asseveranter dicere ; quod confidenter fabulas loquatur. Stat. Vercell. lib. 3. pag. 84. r° :
Neque scienter hospitentur glotonos, Averitatores, basclacerios, meretrices, galiatores vel bannitos.
Stat. crimin. Riper. cap. 168. fol. 23. v° :
Si quis Averitator repertus fuerit ludere ad corrizolam, vel pulveritiam, vel alium ludum de partito, ex quo homo possit capi vel decipi, condemnetur in libris decem parvorum.
Atque ita legendum, pro Avertator, ex Stat. Cremon. rubr. 181. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 845 :
Si quis Avertator repertus fuerit ludere ad corezolam, vel polverellam, condemnetur in solidis viginti Imperialium.
Nisi malis legere Avantator. Vide supra in hac voce.