« »
 
[]« Averium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 474b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AVERIUM
AVERIUM, Averum, Avere, Avera, et Averia, etc. dicuntur facultates, et omnia, quæ sunt in bonis, res præsertim mobiles, veluti pecuniæ, ex Gall. Avoir, habere, possidere. Hinc cognomen illud Sine Avero, Gall. Sans avoir, aliquando tributum. Fragm. Hist. Andegav. tom. 10. Spicil. Acher. pag. 367 :
Quorum (euntium in Terram S.) duces fuerunt Heremita quidam Petrus Achiriensis et Galterius sine Avero.
Testamentum Philippi Aug. Regis Franc. ann. 1190. apud Rigordum :
Omnes homines nostri adjuvent eum de corporibus suis et Averis.
Et infra :
In receptionibus Averi nostri Adam Clericus noster præsens erit, et eas scribet, et singuli habeant singulas claves de singulis archis in quibus reponetur Averum nostrum in Templo, et Templum unam. De isto Avero tantum nobis mittatur, quantum literis nostris mandabimus.
Ubi certum est Averum pro pecunia sumi. Idem Rigord. ann. 1196 :
Taxata pactione, quod salvis corporibus suis, Averis, et equis, et armis cum pace recederent.
Charta ejusdem Philippi Regis ann. 1207 :
Naves quoque et homines ipsorum cum Averiis et pecuniis suis poterunt ascendere, et avalare per aquam Sequanæ.
Charta Philippi Pulcr. ann. 1293. apud Lappenberg. in Document. Orig. Hanseat. pag. 168 :
Mercatores de Lubecca... si afferrent vel ducerent aliquas mercaturas seu Averia de Flandria ad nundinas prædictas... cheminum debent apud Bapalin.
In exemplo hujus chartæ confirmato ann. 1302. pro Averia legitur Annona. Leges et Consuetud. Furnenses ex archivo Audomar. :
Si obses fugitivus fuerit, erit in gratia Comitis de corpore et Averio, relicta parte bonorum uxori et filiis.
Transactio ann. 1219. in libro flavo Episcopatus Massil. pag. 25 :
Intrare et exire cum suis Averibus et rebus et mercibus.
Et infra :
Merces apportandi vel Averum.
Conventiones inter Ludovicum Regem Siciliæ et urbem Arelat. ann. 1385. in MS. D. Brunet fol. 4. v° :
Omnes cives... sint liberi et immunes ab omnibus pedagiis... una cum rebus suis, bonis et patrimoniis omnibus, Averes, mercimoniis, etc.
Statuta MSS. Massil. ann. 1253 :
Constituimus, ut omnes corraterii rerum mobilium et immobilium... teneantur facere sacramentum... quod Avera civium non vilificabunt... ut præferant Avera extraneorum, et quod Avera venalia tenebuntur primo [] offerre et exponere venalia civibus Massiliæ quam extraneis.
Ibid. :
Statuimus quod omnes scriptores navium scribent omnia Avera mercatorum in suis cartulariis ; quod signa illa, quæ facient mercatores in Averis suis dicti scriptores faciant similiter in cartulariis suis.
Hic quasvis merces intelligendas esse manifestum est.
P. Carpentier, 1766.
Tam mobilia quam immobilia. Testam. Petri Bernardi de Corneliano ann. 1087. in Append. ad Marcam Hisp. col. 1183 :
Propter hoc jubeo advocatos meos manumissores ut distribuatis ipsum meum Avere, tam mobile quam immobile, in sanctis Dei ecclesiis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Averium Ponderis, Merces omnes quæ venduntur ad pondus seu libram. Extenta jurium Comitis Sabaudiæ ann. 1309. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 97. col. 2 :
Item a quolibet vendente Averium Ponderis ad libram, levantur semel in anno... duodecim denarii.
Apud Rymer. tom. 4. pag. 363 :
Cumque de præfatis mercatoribus nonnulli eorum alias exerceant mercandisas, ut de Averio Ponderis et de aliis rebus subtilibus, sicut de pannis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Arest. ann. 1401. in vol. 9. arest. parlam. Paris. :
Pro qualibet specie rerum hujusmodi ad pondus venalium, seu Averii ponderis, vj. sol.
P. Carpentier, 1766.
Aver de Pes, Eadem notione. Lit. Bereng. archiep. Auxit. ann. 1413 :
Item pro quolibet mercatore in dicta civitate mercaturas, vocatus Aver de pes, pro qualibet libra iv. den. Turon.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aver, Eadem notione. Testamentum Rogerii Vicecom. Biterr. ann. 1150. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 411 :
Si autem Comes de Fuxo de pignora prædicta male conquestus fuerit, et sine contentione et placito præfatum Aver reddere noluerit, etc.
Vide tom. 1. novæ Gall. Christ. in Probationibus col. 128.
Aver, ut Averium, in Stat. ann. 1165. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 604 :
Tantum si debitor vel fidejussor ipsum Aver non poterit reddere, consilio proborum hominum Carcassonæ per honorem et per Aver reddant, si fieri potest.
Avere, in Chartis Hispanicis. Vetus Charta Hispanica æræ 819. apud Ambrosium Moralem lib. 13. cap. 18. et Sandovallium in Sylone Rege :
In istum sanctum locum venimus cum Averos nostros, etc.
Pactum inter Alphonsum Regem Castellæ et Sanctium Regem Navarræ, apud Hovedenum :
Et in toto quantum Rex Adelfonsus tenet de Rege Navarræ, melioret cum suo proprio Avere, quantum voluerit et poterit.
Testamentum Guifredi Comitis Ceritaniæ ann. 1035 :
Excepto ipsum Avere, quod Bernardus tenet in villa Fornols.
Vetus Poeta Hispanus de Alexandro M. apud Bivarium :
Una cosa que dixo, debedes bien creer,
Que a muy rica tierra, è sobre grand Aver, etc.
Guill. Guiart. ann. 1297 :
Qu'au Roy de France se rendirent,
Tuit communément sans descors,
Souves les Avoir et les cors.
Vide Gloss. ad Villharduinum, voce Avoir.
Idem poeta de Alex. M. vers. 220. Aver monedado, pro Pecunia :
Cleor fino su canca, el rey fue pagado,
Donoge quant el quiso de Aver Monedado.
Lusitanis Aver eodem sensu usurpabatur. Vide S. Rosa de Viterbo vol. 1. pag. 151.
Averiæ, ex Hispanico Averias, quod [] idem sonat ac Avera, bona, pecuniæ, etc. Curia Generalis Catalaniæ, habita Cervariæ sub Petro III. Rege Aragon. ann. 1359. MS. :
Statuimus, quod Officiales nostri, qui sunt assueti de causis criminalibus recipere Averias, nequeant easdem accipere, nisi delatus de crimine pecuniariter fuerit condemnatus, vel remissionem per pecuniam receperit de eodem ; pro quibus Averiis nequeant recipere ultra quatuor, ac etiam Algozirii, et Curiæ ejusdem, et ipsam taxationem faciat cum consilio duorum Consiliariorum civitatis Barcinonensis.
P. Carpentier, 1766.
Mulctas pecuniarias hic intelligo ; atque adeo potius ab Avaria, quam ab Averium, arcessenda est hujus vocis origo. Vide supra Avaria. Firmatur Carpenterii opinio Constit. Cataloniæ vernacule scriptis ubi statutum a Cangio allatum legitur lib. 9. tit 27. const. 1 :
Encara statuim e sanccim que los officials nostres qui son acostumats dels fets criminals rebre Haverias, etc.
Titulus inscriptus De compositions y Haverias.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Averis, Eadem notione. Histor. Dalphin. tom. 2. pag. 574 :
Prohibemus terram vel subditos Comitis offendere.... sub pœna corporis et Averis, etc.
Averia, Averii, Equi, boves, jumenta, oves, cæteraque animalia, quæ agriculturæ inserviunt, aut in agricolæ bonis et facultatibus, seu, ut vocant, Instauramento, computantur, Regiam Majestatem lib. 4. cap. 27 :
Hoc placitum dilationem non recipit, propter Averia, id est, animalia muta, ac diu detineantur inclusa. Animalia
simpliciter dicuntur, supra cap. 22 :
Ad capiendum aliquam summam magnam Averiorum, seu animalium in namum.
Leges Baronum Scotic. cap. 23 :
Dominus meliorem Averiam, sive animal de suis catallis habebit.
Vita B. Edmundi Cantuar. Archiepisc. inter Anecd. Marten. tom. 3. col. 1806 :
Est alia ejusdem terræ consuetudo, quod mortuo patrefamilias, dominus ejus accipiat melius animal, quod habuit, cujuscumque sit generis.
Et col. seq. ubi de eadem lege :
Hæc est lex terræ,... quod dominus tuus melius habeat Averium, quod ille habebat dum vivebat.
Apposite Willelmus Wast in Glossario : Sane per Averium in Legibus Scoticis intelligitur melius animal rustici seu coloni defuncti, quod domino suo debetur sub nomine Heregildæ, sive Hereoti. Vide Heriotum. Littleton. sect. 71 :
Si come jeo bayle à un home mes brebits à campester, ou mes boefs à arer la terre, et il ocist mes Avers, etc.
Monasticum Angl. tom. 2. pag. 23 :
Concessi eis habere omnia Averia sua in parco meo.
Pag. 142 :
Habeant singulis annis in perpetuum 20. Averia intrantia in pratis de, etc.
Adde pag. 191. 256. 281. 309. 425. Charta S. Victoris Massil. ann. 1339 :
Fiant duo inventaria in dicto Prioratu de Tortorio, quot extent vel deficiant animalia Averia.
P. Carpentier, 1766.
Stat. Massil. lib. 6. cap. 14 :
Quæ Avera, scilicet boves, equæ, et alia pecora campi dant damnum in vineis et agris, et aliis possessionibus civium Massiliæ, etc. Avers
Normannis et Anglis ; Provincialibus vero Avé, qua voce ovium, vervecum et caprarum greges tantum designant. Vide Glossar. de Lauriere voce Avers.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Avera, Avere, Eadem notione. Bullarium Fontanell. fol. 115. verso :
Denique concedo quod Avera et porci Monachorum libere et quiete pergant in eamdem totam pasturam, in quam Avera mea et porci mei perrexerunt.
Chartularium minus S. Victoris Massiliensis fol. 150. [] in Charta ann. 1227 :
Item quod pasquerium habeat dominus de Castellana in territorio de Villa Crosa, sicut habuit usque nunc, Avere tamen alicujus domus religiosæ non poterit mittere in territorio de Villa Crosa.
Præsertim vero voces istæ usurpatæ leguntur pro jumentis, aut equis, qui aratro junguntur, vulgo Chevaux de charruë. Domesdei, in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 305 :
Pastura 100. ovibus, unus Averius, unus porcus, 7. oves, etc.
Ibid. pag. 306 :
Quinquaginta acræ prati, et una piscaria, 9. Averii, 2. runcini, 27. porci, 100. oves.
Idem Monasticum tom. 1. pag. 112 :
Cum instauramento 8. boum, unius Averii, et 122. ovium.
Capitula Placitorum Coronæ apud Hovedenum in Richardo I. pag. 745 :
Inquiratur autem de quot bobus et Averiis singulæ carrucæ valeant instaurari, et quot et quantum instauramentum singula maneria possit sustinere.
Et mox :
Erit autem pretium bovis 4. solidi, et vaccæ similiter, et ovis crispæ 10. denarii, etc.
Vitæ Abbatum S. Albani pag. 76 :
Centum equos, quorum alii erunt manni, alii vero runcini, alii summarii, alii veredarii, alii vero Averii.
Vide Fletam lib. 1. cap. 20. § 118. 119. Somnerus perperam ab Ouvrer, laborare, agrum colere, vocem hanc deducit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Avera, in Domesd. et apud Spelmannum idem quod Averagium infra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Avere Grossum et Minutum, Gall. Gros et Menu bétail, in duobus Chartis ex Archivo S. Victoris Massil.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Avera Lachalis, Vacca vel capra, ex qua lac sugitur vel exprimitur, in Charta anni 1330. ex eodem Archivo.
P. Carpentier, 1766.
Avere Lanutum, Verveces, oves. Libert. Brianc. ann. 1343. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 732. art. 36 :
Gabella Averis lanuti, de quo Averi lanuto gabellam solvere teneantur.
P. Carpentier, 1766.
Avere Porcinum, Grex porcorum. Charta ann. 1463 :
Quod non sit licitum aliquibus hominibus.... recipere aliquod Avere porcinum... ad mejariam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Avere, Averia, Vectigal, portorium, vel etiam ædes in quibus fiscales ii reditus excipiuntur, Gall. Douanne. Chron. Parmense apud Murat. tom. 9. col. 870 :
Insuper rustici qui venerant cum dicto Rolandino Scorza, et ab aliis partibus, et ribaldi et aliæ viles personæ, ascenderunt palatia Communis vetus et novum, et domos Potestatis et Capitanei et gabellæ Judicis exactoris Averis Communis.
S. Ferdinandi Gloria posthuma tom. 7. Maii pag. 376 :
Dixit quod cum anno proxime præterito mdcxxvi. advenissent galeones Indicæ, ipse cum aliis pluribus ac nominatim cum Capitaneo Joanne Nunez de Jeroci... die xxviii. Novembris conscenderint lembum Averiæ ad excipiendos prædictos galeones.
Averagium, Rastallo et Spelmanno, est Carropera, seu vecturæ onus, quod tenens domino exsolvit cum averiis, seu equis, bobus, plaustris, curribus. Hinc crebro quietum esse de Averagiis, in veteribus Chartis. Vetus Charta apud eumdem Spelmannum :
Sciendum est quod unumquodque Averagium æstivale fieri debet inter Hokday et gulam Augusti.
Alia apud Somnerum in Tractatu de Gavelkind pag. 189 ; Item pro Averagiis 13. sol. et 4. denar. Vide pag. 187. Addit præterea idem Spelmannus, Averagium interdum esse detrimentum, quod in vectura, mercibus accidit : verbi gratia, si frumentum corrumpatur, vinum fluat, merces in tempestatibus ejiciantur. His adduntur vecturæ sumptus et necessariæ aliæ impensæ. Meminitque idem [] Statuti inediti de Averagiis mercium e navibus projectarum. Nescio an ad ejusmodi Averagia pertineat, quod habetur in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 230 :
Solebant etiam homines villæ ire apud Langinhet, et reportare Averagium de anguillis de Southraye.
Idem forte quod supra Avaria. Comput. redituum comit. Pontivi ann. 1554 :
Des profficts et revenus des Averaiges.... des nefs, etc.
Nisi sit pro Arivaige, Tributum quod pro navium appulsu penditur. Vide supra Arrivagium. Averagium vero hic ex Monast. Angl. idem videtur esse quod supra Avalagium, quomodo fortean legendum est, Præstatio ex anguillis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Averare, Eadem notione, scilicet cum averiis res vehere. Custumar. de Hechampri. Lew. pag. 18 :
Omnis Lanceta Averabit ter in anno ad acram vel linnam.
Chartularium Glaston. Abbatiæ fol. 40 :
Omnes homines (de Kyngston) debent ter Averare ad Bristoliam.
Averpeny, Tributum, quod præstatur pro immunitate carroperæ, seu vecturæ. Rastallus in Expositione antiquorum vocabulorum :
Averpeny, hoc est, quietum esse de diversis denariis pro averagio Domini Regis,
id est a vecturis regiis, quæ a tenentibus Regi præstantur. Chartularium Beccense, ubi Vocabula Anglicana quæ continentur in cartis nostris exponuntur :
Averpeny, Estre quitte d'Average.
Monasticum Angl. tom. 1. pag. 302 :
Habent et Averpeny, scilicet pro singulis 30. acris 2. denarios.
Occurrit passim in Chartis Anglicis cum aliis ejusdem terminationis vocabulis, tom. 2. pag. 134. 286. 558. 625. 653. etc. Vide Avercorne.