![[]](img/image.png)
AVESIUM. Gesta Trevir. Archiep. apud Marten. tom. 4. Ampliss. Collect. col. 421 :
![[]](img/image.png)
Et post hæc Elbershusen quasi inexpugnabile vallavit, et patibulo erecto obsessis taliter tantum metum incussit, quod Avesio deportato, castrum tradiderunt.Ubi Baluzius tom. 1. Miscell. pag. 160. legit Anesio ; verum utrobique mendum esse videtur, et legendum Averio hoc est, bonis mobilibus. Vide Averium.
![[]](img/image.png)