![[]](img/image.png)
AZAGAMENTUM, Ædificii genus in modum vestibuli, Hisp. Azaguan. Chron. Parmense ad ann.
1304. apud Murat. tom. 9. col. 851 : ![[]](img/image.png)
Quadam vero die in dicto exercitu ad quoddam Azagamentum, quod soldati hinc inde faciebant, dominus Cazanus frater bastardus dicti domini Vescontis interfectus fuit.
![[]](img/image.png)
P. , 1766.
◊ Legendum sponte
crederem Azuffamentum, Italis, Rixa, certamen : nihil quippe eo loci ad vestibulum
pertinere videtur.