«
2 bacca » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 508c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/BACCA2
Bacca. Gloss. Isid.
Bacca, vas aquarium.
Baccale, in Ceremoniali Romano lib. 1. sect. 2.
Bacar,
ἀγγείου εἶδος, in Gloss. Lat. Græc, hinc
Bacario, in iisdem Glossis
πορνοδιάϰονος, qui
ejusmodi vas meretriculis lavantibus ministrabat, qui Festo
Aquariolus dicitur.
L. Henschel, 1840–1850.
◊ Bacar, vas vinarium simile
Bacrioni
, apud Festum.
Baccarium, vas aquarium
, in Gloss. Isidori. Vide
Scaligerum ad Festum Lindemanno pag. 344.
Baccharium, Joanni de Janua,
Vas vinarium, et dicitur a Bacchus et idem dicitur hæc
Bacanna.
Bacchonica. Hist. Episc. Autissiod. cap. 20. dedit...
Bacchonicam auratam pensantem
libr.
xii. Mox :
Aliam Bacchonicam anacteam pensantem libr.
x.
Occurrit ibi pluries, ubi inter vasa et cimelia Ecclesiastica
recensetur. Atque inde emendanda videtur vox
Bacchoaicha, in Testamento Leodebodi Abbatis Floriac. apud Helgaudum in Roberto Rege :
Hoc est Bacchoaicha pura sigillata transmarina pensantia pondo lib. x.
quorum unus habet in medio crucem auream.
Reponendum enim indubie
Bacchonica, facili emendatione, mutata lit.
a in
n. Quidam perperam
legunt
Bacchraica.
Bachia, Papias :
Bachia, primo a Baccho, quod est vinum, dicta, modo in usum aquæ
transiit.
Bathoica, eidem Papiæ,
patena argenti ad sacrificandum
. Forte
patera, ut reipsa legitur apud Grævium in Notis ad Glossarium
Isidori in voce
Batiotica. Sed ibidem
Bathioca habetur, non
Bathoica, idque ex Papia. Ita Isidor. in Gloss. :
Batiotica, patera.
Sed his locis
Bacchonica, perinde legendum
censuerim. Non ita Grævius loco mox citato, ubi censet
potius legendum esse
Batiola vel
Batioca ; quod alterutra vox legatur apud
Plautum in Stich. v. 4 :
Quibus divitiæ domi sunt, Scaphio et cantharis
Batiolæ eodem sensu legitur apud Arnobium lib. 2. adversus Gentes, teste eodem
Grævio : quem, si tanti est, consule.
Bacchinus. Liber Miraculor. S. Austrebertæ Virg. cap. 6. n. 43 :
In signum donationis
duos ex ære urceos, quos vulgo Bachinos vocamus, ejus Ecclesiæ ministris transmisit.
Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 556 :
Item duos
magnos Bachinos aliquantulum concavos, argenteos, deauratos in fundo, et in parte
superiori circum circa signatos.
Spicil. Fontanell. MS. pag. 391 :
In
festo duplici omnes cerei de magno candelabro et de Bachinis et de Cherubinis...
debent ardere.
Bacchinon. Gregorius Turon. lib. 9. Hist. cap. 28 :
Cum duabus pateris ligneis, quas
vulgo Bacchinon vocant.
Bacinus, Italis,
Bacino, Gallis,
Bacin, ab eodem fonte, licet non urceum aut
pateram, sed pelvim, polubrum, et malluvium sæpe denotet. Palladius de Architectura :
Aurum vel cuprum cum cote teritur, et tritum scifo, id est, Bacino,
excipitur.
Ubi Codex MS. :
Scifo, id est, Bacinno.
Concilium
Romanum ann. 1099. cap. 18 Pictavense ann. 1109. cap. 13. et Londinense ann. 1138. cap. 3.
etc. :
Ut nullus Primatum, Archiepiscoporum et Episcoporum in ordinatione et
consecratione Episcoporum vel Abbatum, cappas, tapetia, Bacinos, et manutergia, qualibet
exactione requirat, vel suscipiat.
S. Bernardus de Vita et Morib. Relig. cap.
10 :
Gestari jubentur mappulæ, scyphi, Bacini, candelabra, etc.
Charta
Heccardi Comitis Augustod. apud Perardum pag. 26 :
Bacino ad luminaria
;
ubi perperam editum
batrino. Liber Ordinis S. Victoris Parisiens. MS. cap. 4 :
Nec in turibilis, nec in Bacinis, etc.
Herbertus de Miracul. lib. 2. cap.
29 :
Vidit in spiritu se transpositum in Claravalle, idque gerentem officii, ut cum
duobus Bacinis,... Fratrum manibus abluendis aquam infunderet.
Vide Historiam
Occitanicam Catelli pag. 901. Mabill. Analect. tom. 3.
pag. 354. Vet. Discipl. Monast. pag. 394.
Baccinum,
Baccino, Senensibus, vel
Bacino, quasi
vacinum, seu
vasculum, uti vult Acharisius. Chron. Laurishamense :
Calicem deauratum,
Baccina 2. Argentea, thuribulum argenteum.
Acta SS. Maii tom. 4. pag. 623 :
Recipientes
quoddam caput in Baccino, etc.
Baccinium. Glossæ MSS.
Baccinium, vas aquarium vel baccea
. Simeon Dunelm. de Gest.
Angl. et Ricardus Hagulstad. ann. 1126 :
Non tapetæ, non manutergia, non Baccinia,
et nil omnino per violentiam exigatur.
Adde Monast. Anglic. tom. 3. pag. 191.
et Joan. Abrincensem Episc. lib. de Officiis Eccles.
pag. 293. Edit. 1679.
Bacile, pariter ab eadem origine deducitur pro pelvi vel polubro, Ital. :
Bacile,
Bacino. Ceremonial. Episcopor. cap. 11 :
Duas argenteas lanceas seu
fontes... quos Bacilia vocant.
Leo Ostiens. lib. 3. cap. 57 :
Bazili de
argento parium unum.
Cap. 73 :
Calices onychini 2. Bacilia argentea
4.
Chron. Fossænovæ ann. 1196 :
Unum par Bacilium, duæ tuallæ.
Bernardi Mon. Ordo Cluniac. cap. 5. in edito habet
Bacile, locum vide in
Baccile.
Occurrit præterea in Historia Translationis S. Landoaldi n. 19. in Ceremoniali Romano lib.
2. sect. 2. pag. 258. Vide
Abacinare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bacille, in Epist. Odonis Cardin. apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 245 :
Volumus enim ut duo Bacillia, calicem, thuribulum et reliqua ad capellam, si opportunum invenerit, acquirat et cambium faciat.
Baccile. Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 77 :
Introducuntur famuli a
Camerario per auditorium in coquinam regularem cum Baccilibus, et manutergiis, ut
faciant optimum ignem.
Lanfrancus, in Decretis pro Ordine S. Bened. cap. 1.
sect. 2 :
Tunc Fratres qui ad Missam induendi sunt, vadant ad locum constitutum,
ubi sit optimus ignis a famulis Camerarii præparatus, Baccilia quoque et aqua calida ad
abluendas manus.
Sect. 4 :
Postea accipiens Abbas Baccilia et
manutergium.
Occurrit ibi præterea cap. 8. sect. 2. et in Synodo Londinensi ann.
1125. cap. 3. apud Florentium Wigorn. pag. 661. apud
Madox quoque in Formul. Angl. pag. 177.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bacium, apud Brandaon. in Monarch. Lusitan. tom. 5. pag. 304.
Bacinæ Salinariæ, seu
Bacini, in quibus sal conficitur. Charta Friderici II. Imp. ann 1235.
in Regesto Comitum Tolosæ fol. 124 :
Videlicet civitates, castra, villas, cum plena
jurisdictione, omnibus feudis, et solitis pedagiis, usaticis, et saunariis, in idiomate
ipso quomodo Bacinæ salinæ dicuntur, etc.
Bacinagium, Tributum salinarium ; ex
baciniis salinariis, vel quantum salis
bacinus continere potest. Tabularium Abbatiæ Corbeiensis :
Item du Bassinage
du sel que lesdits Religieux voloient prendre de ceux qui le admenoient à cheval ou à
brouëte, aussi bien que de ceux qui l'amenoient à nef ou à navel, sont accoustumé de
prendre et lever, et en sont en possession et saisine.
Obtinebat etiam id
nominis in frumento. Tabular. Episcopat. Ambian. ann. 1265. fol. 100 :
Et si dictus
Capellanus emat granum aliquod aut bladum pro victu suo ; aut res alias pro hospitio,
quitus erit de Bachinagio et de aliis consuetudinibus.
◊ Aliud est
jus bacini, in Charta Vicedomini
Catalaunensis ann. 1581 :
Nous avons un droit appellé le droit de Bassin, qui est
tel que le Sieur et Dame Vidame peuvent par chacun an prendre un Bassin d'environ un
sestier plain de raisins, en quelque vigne qu'il voudroit és environs de S. Michel,
etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Bachinage du sel
etiam in Charta ann. 1360. ex Reg. 88. Chartoph. reg. ch. 120.
L. Henschel, 1840–1850.
◊ Ad etymon vocis quod
attinet,
bacca deducenda est a verbo German.
Biegen, unde populis
septentrionalibus et occidentalibus
Bak omne denotabat, quod superficie præditum
erat infiexa, tam convexa quam concava. Inde voce
Bak tam pro tergo, dolio, pharo,
colli, bulla, quam pro pelvi, navi, poculo, etc. usi sunt veteres. Vide Glossar. German.
voc.
Bug, Bühel, Becher, Buckel, Becken, Bach, Bake, etc
.
Adel.
Confer Raynouardi Gloss. Rom. vol. 1. pag. 165. voce
Bacin.
Bacar et similia originem e Latio trahere probat Festi locus, quem supra
attulimus. Walachi etiam poculum dicunt
pëhar. Vide Diezii Grammat. vol. 1. pag.
8.