« »
 
[]« 1 bada » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 518a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BADA1
1. BADA. Charta Amelii Episcopi Tolosani anno 1111. in Tabul. Abbat. Conchensis in Ruthenis num. 1 :
Omnis census, et omnis fiduciæ, et omnis reditus, et Badæ macellorum et salis, et omnes donationes sint Monachis, etc.
P. Carpentier, 1766.
F. Tributum, vectigal. Vide Vada. Præstatio publica, annuus census ex frumento et aliis, precaria, a Germ. Bete, Beede, eadem notione, quia hæ præstationes olim blande et per rogationes et suasiones exigebantur. Adel.
P. Carpentier, 1766.
Aliud certe sonat vox Bade, in Lit. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 94 :
Et fait commandement.... aux gardes et maistres de la monnoye d'argent de Paris, que il feissent tailler et ouvrer à Bade sans recours,... duquel ouvraige ainsi fait à Bade et sans recours, etc.
Consule ibi notam docti Editoris. At mihi à Bade, idem videtur quod infra ad balanzetam. Vide in hac voce. Quod librarii errore factum esse opinor, qui ex voce abbreviata à bal exscripsit à [] bade. Alio rursum significatu usurpat Le Caton en Roman :
Chis mos ne fu pas dis en Bades.
Hoc est, ni fallor, nugatorie, jocose. Provinciales dicebant De Bada, de badas, Frustra. Exempla vide in Raynouardi Glossar. Rom. pag. 165. voce Bada.