« 2 baillia » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 523c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BAILLIA2
2. BAILLIA, Armentorum custodia, ipsummet armentum, grex ; cujus primarius custos
Baile nuncupatur. Inquisit. ann. 1268. ex schedis Pr. :
Et dixit quod tunc quando fuit facta dicta crida, erant bene centum viginti personæ in Bailliam dicti fratris Bertrandi de Artiga, et dixit quod frater Reimundus Audefredus incantabat illos de Baillia, quod non acciperent cirogrillos.Ibidem :
Requisitus quorum civium Arelatis erat dictum avere, quod pascebat in dicto territorio ; dixit quod non recordatur, nec posset in memoria, quia tantum hodie veniebat una Baillia, et cras alia.... Et ibi pascairaverunt omnes Baillias ovium, quas invenerunt in dicto territorio. Requisitus quot Baillias, dixit quod bene 10. vel 12. Requisitus quantum accipiebant, dixit quod a qualibet Baillia unum accipiebant multonem.Vide alia notione in Bajulus 3.