« »
 
[]« Balagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 531a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALAGIUM
BALAGIUM, Tributi species ex bladis. Breve commemorationis doni, apud Catellum in Islo Episcopo Tolosano pag. 855 :
Et in hoc fevo dedit illis totam siglicem, et totum milium, et Balagium, et decimum de sextaratis, boterium, et retrodecimum, et retrocole, etc.
Charta ann. 1240 :
Et pro ista advocatia pars de Alneto solvet parti de Meleduno 60. sol. in suo Balagio annuatim.
Charta ann. 1312. ex Archivo Massil. :
Salva et retenta dictis dominis et colonis trezeno, corsura et Balagio bladorum.
] Vide Palagium.
P. Carpentier, 1766.
Rectius, Purgamenta frumenti, quæ scopis colliguntur, Gall. Balayeures ; seu frumentum quod in infima acervi parte remanet, atque a decima eximitur. Vide supra Baladium et infra Balleium.