« »
 
[]« Balascus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 532b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALASCUS
BALASCUS, Carbunculus, cujus rubor et fulgor dilutiores sunt : Italis, Balascio, Gall. Balais, vel Rubis Balais. Veteres, candidos carbunculos appellant ejusmodi lapides. Charta ann. 1308 :
Infrascripta jocalia, videlicet unam coronam, et unum sertum de auro munitum de perlis, smiraldis, Balascis, diamantibus, et robinis ; et sex firmalia de auro, munita parlis et lapidibus pretiosis.
A Balascia Indiæ regione, quam Balarem Aithonus lib. 1. cap. 6. alii Balasam vocant, dicti ejusmodi lapides pretiosi. Paulus Venetus lib. 1. cap. 34 :
Balascia est provincia magna : producit hæc lapides pretiosos atque magni valoris, qui a nomine regionis Balasci vocantur.
Alberto Magno,
lapis Balagius, est gemma coloris rubei, lucida valde et substantiæ transparentis, et dicitur esse femina carbunculi
. Statuta MSS. pro Aurificibus Parisiens. ann. 1355 :
Nul Orfevre ne peut mettre Amatitre avec Balais, ne esmeraudes, Rubis d'Orient, ne d'Alexandrie, si ce n'est en maniere d'envoirrement servant [] comme un crystal sans feuille. Balascos
Bigorrences commendat Octavianus de S. Gelais, in Viridario honoris :
Et s'ils avoient dessus leurs capelines
Rubis, saphirs, fins Balais de Bigorre.