![[]](img/image.png)
BALASCUS, Carbunculus, cujus rubor et fulgor dilutiores sunt : Italis, Balascio,
Gall. Balais, vel Rubis Balais. Veteres, candidos carbunculos
appellant ejusmodi lapides. Charta ann. 1308 :
Infrascripta jocalia, videlicet unam coronam, et unum sertum de auro munitum de perlis, smiraldis, Balascis, diamantibus, et robinis ; et sex firmalia de auro, munita parlis et lapidibus pretiosis.A Balascia Indiæ regione, quam Balarem Aithonus lib. 1. cap. 6. alii Balasam vocant, dicti ejusmodi lapides pretiosi. Paulus Venetus lib. 1. cap. 34 :
Balascia est provincia magna : producit hæc lapides pretiosos atque magni valoris, qui a nomine regionis Balasci vocantur.Alberto Magno,
lapis Balagius, est gemma coloris rubei, lucida valde et substantiæ transparentis, et dicitur esse femina carbunculi. Statuta MSS. pro Aurificibus Parisiens. ann. 1355 :
Nul Orfevre ne peut mettre Amatitre avec Balais, ne esmeraudes, Rubis d'Orient, ne d'Alexandrie, si ce n'est en maniere d'envoirrement servantBigorrences commendat Octavianus , in Viridario honoris :comme un crystal sans feuille. Balascos
Et s'ils avoient dessus leurs capelinesRubis, saphirs, fins Balais de Bigorre.