« »
 
[]« Balinvernia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 537a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALINVERNIA
BALINVERNIA et Balinrinia, Sic lego in Informationibus civitatis Massil. pro passagio transmarino MSS. e Bibliotheca Sangerm. Est autem magni mali, ut videtur, minus velum :
De caduta pro Balinrinia l. duarum goarum... Arbor vero de medio vult habere duo vela quorum majus vult habere xlvii. goas per antenam et xlvii. fos, et pro Balinvernia xlvii. goas ; et continebunt ista duo vela xxviii. pecias continentes c. cannas canabica.
Quæ quidem vox, cum a Balingaria non multum sit diversa, ab ea nomen traxisse facile crediderim, quod forte in ejusmodi navibus frequentioris usus fuerit. Vide Jalii Archæol. navalem vol. 2. pag. 435. not.