« »
 
[]« 1 ballium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 539c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALLIUM1
1. BALLIUM, Propugnaculi species. Computus ann. 1202. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. cliii :
Pro facienda turri, et de Ballio faciendo ad mensuram turris Parisius xiic. lib.
Matth. Westmonasteriensis ann. 1265 :
Eam (civitatem) Cum exteriori Ballio Castri bellatorum suorum insultibus occupavit.
Charta Galcheri D. de Nantolio ann. 1218. in Tabul. Campan. :
Concessit mihi quod muros reficere possim, qui sunt super motam apud S. Johannem, et facere crenellos,... concessit etiam mihi quod in circuitu Ballii non licebit mihi operari de petra, nisi de licentia, etc.
Charta Henrici I. Regis Angl. in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 267 :
Totam terram cum fossato de muro Ballii mei Lincolniensis.
Infra :
Et libere poterit murum perforare Ballii mei Lincoln. ad portam suam faciendam.
 :
Il font lor Bailles et lor chastiax garnir.
Guill. Guiartus :
Li nobles sont outre les Bailles.
Alibi :
Qu'il se fiert du Baille és bretesches.
Chronicon Fland. cap. 113 :
Et coururent plusieurs fois jusques à la Baille, et la meirent en feu.
Ibidem :
La feirent l'un à l'autre moult grant honneur, et mangerent seant sur les Bailles ensemble.
Vide Vallatum et Vallum.
Fortasse Locus palis munitus et circumseptus, impluvium muris cinctum. Vide supra Bailleium. Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 658 :
Antequam omnes captivi carcerarentur, præfatus Stephanus Notarii Johannis, nescio cujus adjutus auxilio, ascendens clam murum Ballii se usque deorsum præcipitavit ab alto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ballium, Custodia, carcer, quia locus munitus. Literæ Henrici VIII. Regis Angliæ ann. 1513. apud Rymer. tom. 13. pag. 369 :
Et pœna imprisonamenti, ibidem remansuri absque Ballio vel manucaptione, quousque ipsi vel eorum quilibet finem et redemptionem ad voluntatem nostram fecerint.
Hinc
Vetus Ballium, locus Eboraci sic dictus, custodiæ reorum destinatus, in Actis Episcoporum Eboracensium, quod esset ubi olim vetus ballium, seu propugnaculum.