« »
 
[]« Ballomer » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 539c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALLOMER
BALLOMER, Falsus dominus pseudoprinceps, veteribus Francis, apud Gregorium Turon. Lib. 7. Hist. cap. 14. 31. lib. 9. cap. 28. et Aymoin. lib. 3. cap. 61. qui Gundibaldum quendam e Græcia profectum, Chlotarii Regis se filium mentientem, a Gunthranno Rege per indignationem vel contemptum vocatum scribunt. Certe Bal veteribus Francis, falsus dicitur ; unde balmond, falsus tutor, [] mundius enim est tutor ; Kiliano Balmonden, et Baelmonden, est male tueri rem pupilli. Βαλδέμερον Theodorici Regis Italiæ patrem fuisse auctor est Damascius in vita Isidori Philosophi apud Photium. S. Baldomerum Subdiaconum venerantur Lugdunenses 27. Febr. cujus exstat Vita apud Bollandum, quæ ad vim vocis alludens, hæc infert :
O virum beatum Baldomerum, in quo nunquam dolus apparuit.
Hinc etiam crebræ Francorum appellationes in mir desinentes, ut Marcomir, Ingomir, Chlodomir, in quibus Princeps, et vir eximiæ dignitatis denotatur.
P. Carpentier, 1766.
Ridicule omnino redditur hæc vox per verba, Beste morte, in Hist. parva Catalaun. pag. 56. Vide Balejumentum.
L. Henschel, 1840–1850.
Wachterus in Gloss. voce Mar, alteram vocis partem credit antiquum mar, Princeps ; sed est Germanicum Mære, Equus vilis, quæ vox hic convicii loco ponitur ; unde etiam ab Anonym. in Gestis Dagoberti apud Leibnit. in Excerptis Veter. tom. 1. pag. 66. per bale jumentum redditur. Adel. Balo, Malum, vide in Graffii Thesauro vol. 3. col. 92. de antiquo Marah eumdem vol. 2. col. 844. et Cangium hac voce. Est Equus, neque vero antiquis Equus vilis, ut hodiernum Mæhre. De Mâri, Illustris, clarus agit Graffius vol. 2. col. 821.