« »
 
[]« Balmund » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 541a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALMUND
BALMUND, Balmonden, Falsus tutor. Charta Caroli M. pro Augiensi Monasterio apud Nauclerum gener. 27 :
Eligant huic loco sicut et in cæteris locis suis competenter advocatos et defensores : eo tamen tenore, ut quandocumque sui commissi prævaricator, aut in rebus vel hominibus, quod vulgo Balmund dicitur, existat, statim sine mora, sine judicio, advocationem perdat.
Vide Ballomer. Conf. Heineccii Antiq. Jur. German. vol. 3. pag. 502. Graffii Thesaur. vol. 3. col. 93. Grimmii Antiquit. Jur. pag. 466. et Specul. Saxon. lib. 1. cap. 41. ubi Balemünden est A tutela tutorem submovere.