« »
 
[]« Bambalo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 542c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BAMBALO
BAMBALO, Vambal, Balbus, ὁ βαμϐαινων, βαμϐαλιζων, qui sonitum labris edit. Adamantius Martyr apud Senatorem, lib. de Orthogr. cap. 5. Bambalo, ψελλιστής. Ubi forte legendum Bambalio ; sic enim nescio quem M. Fundum, Antonii III. viri socerum propter hæsitantiam linguæ stuporemque cordis appellatum scribit Cicero Philipp. 3. Gloss. Græc. ψελλιστής, Vambal. Hesychius :
Βαϐάζειν, τὸ μὴ διηρθρωμένα λέγειν.
Vide Nilum monachum lib. 3. Epist. 331. ubi legendum βαμβαλισαντι, pro βαβαλισαντι. Hinc
Bambacorax appellatus olim Alexius Comnenus Imp. legitur in Epist. Honorii III. 285. lib. 6. quod balbutiret, et instar corvi crocitando verba effunderet, quod faciunt βαμϐαλιζοντες. Alexii vero balbutiem observant etiam Anna filia lib. 1. et Bryennius gener lib. 4. n. 22. Vide Diezii Grammat. Ling. Roman. vol. 1. pag. 8.
Sed et inde Itali Bambino puellum, qui adhuc balbutit, dicunt. Vide vocem suo loco.