« Bambalo » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 542c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BAMBALO
BAMBALO, Vambal, Balbus, ὁ βαμϐαινων,
βαμϐαλιζων, qui sonitum labris edit. Adamantius Martyr apud Senatorem, lib. de
Orthogr. cap. 5. Bambalo, ψελλιστής. Ubi forte
legendum Bambalio ; sic enim nescio quem M. Fundum, Antonii III. viri socerum
propter hæsitantiam linguæ stuporemque cordis appellatum scribit Cicero Philipp.
3. Gloss. Græc. ψελλιστής, Vambal. Hesychius :
Βαϐάζειν, τὸ μὴ διηρθρωμένα λέγειν.
◊ Vide Nilum monachum lib. 3. Epist. 331. ubi legendum βαμβαλισαντι, pro βαβαλισαντι. Hinc
Bambacorax appellatus olim Alexius Comnenus Imp. legitur in Epist. Honorii III. 285. lib. 6.
quod balbutiret, et instar corvi crocitando verba effunderet, quod faciunt βαμϐαλιζοντες. Alexii vero balbutiem observant etiam Anna filia
lib. 1. et Bryennius gener lib. 4. n. 22. Vide Diezii Grammat. Ling. Roman. vol. 1. pag. 8.
◊ Sed et inde Itali Bambino puellum, qui adhuc balbutit,
dicunt. Vide vocem suo
loco.