« 2 bandum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 548b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BANDUM2
2. BANDUM, pro Bannum, crebro occurrit in Tabulario Casauriensi. Pro Bannum, pœna, mulcta pecuniaria legitur in
Chron. Casauriensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 956 :
Et qui exinde eum disvestiret, ut componat Bandum ad partem Regis.Italis et Cruscanis Academicis, Bando, est
legge, o decreto del Principe, o de' Magistrati notificato con suono di tromba del Ministro publico. Epist. Alfonsi Regis Aragon. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 661 :
Perturbatis diversa mandata pœnalia, inhibitiones et Banda, ac diversas præconizationes contra libertates Ecclesiasticas, et præjudicium Ecclesiasticæ jurisdictionis faciendo.Interdum exilium ; hinc essere in bando, apud Matth. Villan. lib. 9. cap. 43. lib. 11. cap. 70. Vita B. Antonii Eremitæ August. tom. 3. Aprilis pag. 834 :
Ibique invenit omne Bandum atque condemnationem revocatam esse. Bandum,pro excommunicatio in Concil. Romano sub Gregorio V. ann. 998. apud Baluzium tom. 7 :
Tunc nos demum secundum canonicam et Apostolicam auctoritatem ferula excommunicationis et Bandi nostri constrinximus prælibatum Ermengaudum Comitem.Bulla Gregor. IX. PP. apud Ughellum in Episc. Anagn. :
Volumus et mandamus ut dicti duo Electi teneant proventus macelli civitatis eorum,... salvis Bandis Rectoris, Potestatis, seu Consulum.Marchisius Scriba lib. 5. Annal. Genuens. ad ann. 1222. apud Murator. tom. 6. col. 429 :
Quidquid habuit de mandatis et Bandis, facta ratione in consilio, etc.Βάνδον, pro τοποτηρησίᾳ, vel jurisdictione seu districtu, usurpat etiam Constantinus Porphyrog. de Administ. Imp. cap. 50. Hinc
Bandire, Sub banno ponere : Banditi, proscripti, vox Italis notissima,
quibus etiam est notificare per bando, edicere, vel citare. Vetus Notitia ann. 981.
apud Ughellum in Episc. Marsor. :
Illi Banditi sunt ad tertium placitum, et noluerunt venire.
Corte Bandita, Indicta, publicata. Petrus Gerardus Patavinus lib. 1. Vitæ Ezelini Romani :
Fu tenuta Corte Bandita giorni 15. continui.Lib. 2 :
Fu Bandito un torniamento, over giuco.Vide Abandum.