« Bannagium » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 550a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BANNAGIUM
BANNAGIUM, Jus bannum promulgandi, ipsa promulgatio, tempus quo vinum per
bannum venditur. Consuet. Lugdun. ann. 1206. in Hist. Lugd. pag. 97. col. 1 :
Vinum novum vel mustum in Augusto vendi potest sine Bannagio.Charta ann. 1215. ex Chartul. episc. Carnot. :
Habet præfatus Hugo in banno nostro de Natali Domini perhempnem redditum, videlicet de quolibet dolio vini, quod in banno nostro venditum fuerit, de quo tamen ad nos pertinebit Bannagium ; si dolium duos modios vel plus tenuerit, duos vini sextarios habebit idem Hugo.... De quocumque autem vini dolio, minus duobus modiis continente, quantumcumque de illo venditum fuerit in nostro Bannagio, habebit ipse Mugo unum vini sextarium.Alia notione, vide supra in Banagium.