« »
 
[]« Bansta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 561c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BANSTA
BANSTA. Adalardus in Statutis Antiq. Monasterii Corbeiensis lib. 2. cap. 1 :
Cætera autem vasa ad ipsum officium (Camerarii) pertinentia, sicut sunt vanni, Banstæ, vel alia quælibet hujusmodi.
Fustem trituræ aptum hic interpretatur vir doctus, Fleau, flagellum, tanquam Bansta idem sit quod Baston : sed vix est ut assentiar. Malim igitur legere bastæ, ut clitellæ intelligantur ; nam cum vannis, perinde ex viminibus confectis junguntur.
P. Carpentier, 1766.
Eodem sensu quo Bansella, cujus [] diminut. esse videtur. Comput. MS. ejusd. fabr. ann. 1433 :
Pro quadam Bansta ad mundandum chorum, xv. sol.
Vide supra Banastum. Frischius in Glossar. German. voce Banzen locum modo laudatum ex Statut. Corb. sic legendum docet :
Sicut sunt vanni Banstæ, etc.
omisso commate inter utrumque, ita ut vanni banstæ sint Vanni, quibus utuntur in horreis, Germ. Wannen, wurfschaufeln. Bansta itaque idem esset ac Germanicum Banze, i. e. latus areæ in horreo in quo disponuntur mergites. Ulphilanum Bansta nil aliud est quam Horreum. Sed et Carpentarii interpretatio, retenta virgula, locum habere potest. Adel.