« Banus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 562a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BANUS
BANUS, Dignitas notissima apud Dalmatas et Hungaros, penes quos ita dictus provinciæ
Gubernator : ipsis Hungaris hodie Ispan. Βοάνος,
Constantino de Adm. Imp. cap. 30. et 31. Μπάνος Cinnamo.
Non desunt qui putant ad hanc dignitatem referenda, quæ habet Hesychius :
Βάννας, Βασιλεὺς παρὰ Ιταλιώταις, οἱ δὲ μέγιστος ἄρχων.Certe a ban, seu banno, vel bando, id est, vexillo, videntur Bani appellati, quod sub eorum vexillis ac signis provinciales militarent. Vide in voce Hispanus ; præterea Joannem Seldenum de Titulis honorariis part. 2. cap. 2. n. 5. Jo. Lucium lib. 6. de Regno Dalmat. cap. 1. Raynaldum ann. 1200. n. 46. Decreta Andreæ Regis Hungar. ann. 1222. cap. 15. et Notas nostras ad Alexiadem pag. 347. et ad Cinnamum pag. 449. Bolandus Banus inter legatos regis Hungariæ ad Rodulph. I. Imperat. in Charta ann. 1277. apud Pertz. vol. Leg. 2. pag. 417. Glossar. med. Græcit. col. 875. D.
P. , 1766.
◊ In vocis etymo errare Cangium
scribit Carol. de Aquino in Glossar. milit. ubi docet vocem esse Illyricorum, apud quos
Ban est dominus vel præfectus provinciæ. Hinc apud eos Banitise verbum,
quod est magnifice circumferre.Banatus, Dignitas Bani, vel Comitatus, Principatus, Hungaris Bansag. Thwroczius in
Carolo Rege Hungar. cap. 97 :
Dionysio tradidit omnia cum dignitate Banatus.Idem in Maria Rege cap. 1 :
Stephanum... ad altum Banatus Regni Dalmatiæ elevans apicem.