« »
 
[]« Banwardia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 562b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BANWARDIA
BANWARDIA, Idem videtur quod Bannum leugæ, sic dictum a Banno et Warda Custodia ; quia Bannum leugæ propter immunitatem annexam peculiarius custoditur. Hist. Mediani Monasterii pag. 525. et 526. in Charta Joannis Abb. ejusd. Monaster. pro Universitate inferioris Ehenheim ann. 1258 :
Nostro Monasterio reservantes ut custodes qui Banwardi vocantur ibidem de cætero ordinandi, Banwardiam sicut huc usque requirant a nobis, proportione superius memorata. Nos universitas villæ inferioris Ehenheim omnia prædicta vera esse præsentibus profitemur, et ad solutionem prædictæ pecuniæ sine diminutione persolvendæ, nec non et si quid deducta mercede custodum, et lx. solidis cæteris Banwardiæ dominis debitis, residuum fuerit in denariis, de agris singulis cujuscumque fuerint in banno universaliter colligendis pro portione Monasterii ; et insuper ad observationem juris Banwardiæ quod ibidem hactenus habuit Medianum monasterium, nos cum nostris hæredibus et posteris dicto monasterio perpetualiter obligamus.
German. Bannwart sive Bannwærter, idem est ac Custos banni, seu custos agrorum et fructuum in banno seu districtu, qui alias Messuarius, Camparius audit. Vide Banerius et Banderius. Adel. Haltausio Glossar. German. col. 98. Bannwart est Banni custos juratus, saltuarius, cujus est videre, ne quis intra fines saltus lignetur, metat gramen aut pascat.