« »
 
[]« 1 baptisterium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 564b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BAPTISTERIUM1
1. BAPTISTERIUM, Græcis idem quod Piscina, ut est apud Sidon. lib. 2. Epist. 2. Vide Forcellin. H. Stephan. Thesaur. Gr. ed. Didot. vol. 2. col. 111. Recentioribus vero ædes vel locus in Ecclesia seu ædi sacræ adjunctus, in cujus medio erat fons, ubi baptizabantur Catechumeni. Eucherius et Glossar. MS. S. Germani a Pratis num. 501 :
Baptisterium, tinctorium. Baptisterii Basilica,
apud S. Ambros. Epist. 13. Aula Baptismatis, apud Fortunatum lib. 1. Poem. 15 :
Instaurata etiam sacri est Baptismatis aula,
  Quos maculas veteres fons lavat unus aquis.
Adde lib. 2. Poem. 11.
Baptisteria vero non nisi in majoribus Ecclesiis et Parochialibus constituere fas erat, nedum vero in oratoriis privatis, ut est in Epistola Zachariæ PP. ad Pipinum cap. 15. Sed ea fere semper extructa erant seorsim a templis, iisque adjuncta, ut observare est ex Paulino Epist. 12. et Natali 10. Gregorio Turon. lib. 10. Diurno Romano cap. 5. tit. 19. 20. 21. et aliis sine numero.
Oratoria et altaria in Baptisteriis interdum extitisse, docemur ex iis quæ tradit Anastasius in S. Hilario PP. eumdem nempe Pontificem tria fecisse oratoria in Baptisterio Basilicæ Constantinianæ, S. Joannis Bapt. S. Joannis Evang. et S. Crucis ; præterea in Baptisterio Lateranensi oratorium S. Stephani. Idem in S. Symmacho :
Ad fontem in Basilica B. Petri Apostoli oratorium S. Crucis ex argento, Confessionem et crucem ex auro, etc.
Quem quidem morem indicat etiam Paulinus Natali 10. ubi Baptisterium describit :
  ... Medio pietatis
Fonte nitet, mireque simul novat atque novatur.
Namque hodie bis eam geminata novatio comit,
Dum gemina Antistes gerit illic munera Christi,
In geminos adytum venerabile dedicat usus,
Castifico socians pia sacramenta lavacro.
Picturis variis adornata Baptisteria testatur idem Paulinus Epist. 12. Anastasius in Leone III. pag. 134 :
Ipsum vero baptisterium diversis in circuitu decoravit picturis.
Quibus autem adornari picturis solerent Baptisteria, belle describit Ægidius Monachus Aureæ vallis in Oberto Episc. Leod. cap. 18 :
Fontes fecit opere fabrili,
Arte vix comparabili.
Duodecim qui sustinent
Boves, typum gratiæ continent.
Materia est de mysterio,
Quod tractatur in baptisterio.
Hic baptizat Joannes Dominum,
Hic gentilem Petrus Cornelium,
Baptizatur Craton Philosophus,
Ad Joannem confluit populus.
Hoc quod fontes desuper operit,
Apostolos et Prophetas exerit.
Vide Sansovinum et Stringam in Venetia[] lib. 1. cap. 106. et quæ de Baptisterio Sophiano diximus in Descript. ædis Sophianæ n. 82. 83. Gloss. med. Græcit. col. 174. et voce Κολυμϐήθρα, col. 687.
Illud denique observatione dignum existimo : Florentiæ (ut et Pisis, Bononiæ, Parmæ, Urbe veteri, et alibi) in Italia e regione maximi templi Ecclesia est rotunda S. Joanni Baptistæ sacra ; hanc Baptisterium appellant, tota et hæc marmorea, habens januas, quas æneæ valvæ operis egregii occludunt. In medio illius Ecclesiæ Baptisterium e marmore lucidissimo positum visitur, in quo Florentini omnes Baptismi lavacrum percipiunt, neque alibi quisquam præterquam in hoc Baptisterio aquis salutaribus tingitur. Quæ quidem adnotare libuit, tanquam veteris moris institutum, cum olim in civitatibus in Ecclesiis tantum Cathedralibus, aut iis adjunctis Baptisteriis baptismus conferretur, in quibus etiamnum supersunt ejusmodi Baptisteria, tametsi nulli fere usui. Vide in hanc rem Panvinium de septem urbis Romæ basilicis, ubi de Baptisterio Lateranensi pag. 188. Nota sunt quæ de Baptisterio Sophiano observant Scriptores.
In Baptisteriis mortui sepeliri vetantur in Concilio Altisiodor. cap. 14.
Baptisterium, Ecclesia baptismalis, parochialis. Sidonius lib. 4. Epist. 15 :
Nam Baptisterium, quod olim fabricabamini, scribitis posse jam consecrari.
Synodus Romana ann. 853. cap. 40 :
Presbyteri vero qui in diversis locis, Baptisteriis, vel quibuscunque aliis sacris oratoriis ordinantur, etc.
Vita Garnerii Prepositi sancti Stephani Divionensis apud Perardum pag. 131 :
Est alia basilica.... de qua in prædicta B. Gregorii (Lingonensis Episcopi) Vita scriptum est, quod domus ejus Baptisterio adhærebat, ab officio baptizandi sic nominata, quod ibidem sæpius fiebat.
Occurrit sæpe in Charta Longobardica ann. 745. apud Ughellum in Episcopis Aretinis. Ecclesia Baptisterii, in Vita S. Aviti Episc. Viennensis n° 5 :
Hujus labore et industria Baptisterii Ecclesia musivo et marmore mirabiliter ornata, et pavimento venusti operis constructa, ipsumque Baptisterium cum aquæductu et ornatu suo, ad honorem Patriarcharum et Prophetarum, sanctique Joannis Baptistæ, quanta celeritate a fundamentis reædificata sit, etc.
Vide Ecclesia Baptismalis. Domus Baptismalis, apud Herimannum de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 43 :
Domum illic Baptismatis in honore ipsius ædificavit, quoad laudes divinas sacramentorum ministris celebrantibus populus Deo dignus posset confluere, et charismata divina percipere.
Baptisterium, Aqua baptismatis, fontes ipsi. Liber Sacramentor. Gregorii M. :
Hic mittantur duo cerei intus in Baptisterio.
Ubi Ordo Romanus :
Hic deponitur benedictus cereus in fontem.
Baptisterium, Baptismus ipse. Jo. de Janua :
Baptisterium.... dicitur tam pro baptismate, quam pro loco.
Ebo Remensis de Ministris :
Chorepiscopi ministerium est, in conficiendis divinis sacramentis, et Baptisterio, omnium intellectum aperiens excitare.
Vita Eusebii Episcopi Vercellensis :
Dum sacrum in mense Martio celebraretur Pascha, in cujus vigilia Papa memoratus sacra perageret, et sacratissimum celebraret Baptisterium, etc.
Capitul. Caroli C. tit. 40. cap. 1. Convent. Attiniacens. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 622. :
Sine illius licentia [] Missas et Baptisteria in eadem civitate præsumit celebrare.
Dudo libro 2. Actor. Norman. de Rollone recens baptizato :
Dedit itaque Robertus prima die Baptisterii.... terram, etc.
Adde Epistolam Livonis Regis Armeniæ in Gestis Innoc. PP. III. pag. 127. et Bractonum lib. 3. tit. 2. cap. 21. § 2. etc. Le Roman de la Prise de Hierusalem MS. :
Sire, je croi mult bien la sainte Annoncion,
Et le saint Baptestire, et l'Incarnation.
Le Roman de Rou et des Dus de Normandie MS. :
Se Rou vouloit pour nous Chrestien devenir,
Bautestire rechoivre, paiennime guerpir, etc.
Baptisterium. Ita Armeni festum Epiphaniæ appellant, quo die Christi Baptismus colitur, ut auctor est Willebrandus ab Oldenborg in Itinerario Terræ Sanctæ, ubi pluribus quomodo hanc festivitatem celebrarent, commemorat, pag. 137.
Baptisterium, Liber in quo ritus baptismi et orationes describuntur, vel certe Ordo ad baptizandum. Capitula Caroli M. de diversis rebus ann. 789. cap. 7. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 68. :
Ut audiant Episcopi Baptisterium Presbyterorum, ut secundum Romanum morem baptizent.
Capitula ejusdem apud Saltz, Capit. data Presbyt. ann. 803. cap. 3. Pertzio pag. 124. :
Ut (Sacerdos) signaculum et Baptisterium memoriter teneat.
Capitula Guilleberti Episcopi cap. 3 :
Ut unusquisque Baptisterium suum habeat, ut recte baptizare possit.
S. Bonifacius Mogunt. in Capitul. cap. 16 :
Ut unusquisque Episcopus in sua parochia diligenter discutiat suos Presbyteros, et faciat ut illorum signacula et Baptisteria bene faciant, et edoceant Presbyteros quid in illo Baptisterio unumquodque verbum vel sententia per se significet.
Burchardus lib. 19. cap. 8 :
Discat.... Psalterium, Lectionarium cum Evangeliis, sacramentorum librum, Baptisterium et computum cum Ciclo.
Ita etiam in Capitulis Ahytonis Episcopi Basiliensis cap. 6. In Pœnitentiali Egberti Archiep. Eborac. pag. 12. Vide Concil. Remense II. cap. 7. Bedam de Remediis peccator. cap. 1. etc. Melber. Vocabul. Prædicant.
Baptisterium, Obventiones et reditus Sacerdotum ex Baptismis. Ch. Teotolonis Archiep. Turonensis ann. 933 :
De parochia scilicet ipsius Ecclesiæ seu Monasterii, de redditibusque ejus, hoc est, censu, Baptisterio, sepultura, etc.
Tabubularium Conchense in Ruthenis Ch. 15 :
Et quartam partem de sepulturam et Baptisterium, et pœnitentiam, et sepulturam de ipsos homines et illas feminas, quæ de aliis parochiis pro amore Domini et sanctæ Fidis, ad istam Ecclesiam venerint.
Adde Ch. 83. et Chartularium S. Sulpitii Bituric. fol. 22. ubi Evrardus concedit Eudoni Abb. S. Sulpitii,
Omne fevum Presbyterale intra et extra ecclesiam Nobiliacensem, hoc est, offerendam, sepulturam, Baptisterium, etc
. Vide Instrum. tomi 4. novæ Gall. Christ. col. 229.