« »
 
[]« 2 barattaria » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 566c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARATTARIA2
2. BARATTARIA, f. Locus, ubi merces fraudis supectæ, aut permutandæ reponuntur, vel Mensa nummularia. Inquisit. ann. 1371. in Acces. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 428. col. 1 :
Item dictum officium (cellararii) habet in dicto castro (Aquæfundatæ) plateam et Barattariam.
Pag. 431. col. 1 :
Officium supradictum debet habere in dicto foro logiam unam, in qua sunt pondera et Barattaria. Baraterie,
Permutatio, Gall. Echange, in Lit. remiss. ann. 1405. ex Reg. 160. Chartoph. reg. ch. 201 :
On n'auroit mie en un an une pinte de vin davantage de vos changes, ne de vos Barateries.
Haud scio an inde accersenda cujusdam festi S. Firmini apud Ambianenses appellatio, quia in ea nimirum habebantur nundinæ in quibus permutationes fieri solent. Lit. remiss. ann. 1406. ibid. ch. 432 :
Environ la Saint Fremin, que on dit à Amiens la S. Fremin au Barat.
An deducenda a Baratum 2 ?