« »
 
[]« Barbarus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 570c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARBARUS
BARBARUS. Strabo lib. 14. fictitium nomen hoc existimavit, quod vocabuli origo et etymologia Græcis incomperta fuerit. At Abraham Ecchellensis in Hist. Arabum cap. 1. vocem Syrorum esse contendit, apud quos qui eidem Straboni Scenitæ dicuntur, Barbroie, vocantur, id est, filii deserti. Vide Forcellin.
Quemadmodum autem Græci, ac postmodum Romani, cæteros populos, præter seipsos, Barbaros appellavere, ita eodem donati vocabulo Burgundiæ ac Franciæ incolæ, qui post Galliarum clades et vastationes, a Constantio e vicina Germania et Septentrione acciti, et ab ultimis Barbariæ littoribus avulsi, arva jacentia, ut ait auctor Panegyrici Diocletiano et Maximiano dicti, et destinatas sibi terras coluere.
Quinetiam exinde Burgundiones, postquam in Galliis sedes fixere, regnumque formavere, Barbaros, sese appellasse constat, ex Lege Gundobada, in qua paris conditionis habentur tam Barbari, quam Romani, ut est in tit. 10. § 1. et tit. 15 § 1. Id præterea colligitur, ex eo quod Barbari Romanis in ea Lege semper præponantur. Verbi gratia in Præfat. :
Si quis judicum tam Barbarus, quam Romanus... non ea quæ leges continent, judicavit, etc.
Ubi supra :
Tam Burgundiones, quam Romani, etc.
ut tit. 4. 6. 7. 9. et alibi passim. Contra in tit. 44. § 1. tit. 47. § 1. etc. tam Barbarus quam Romanus. Sed et tit. 55. Barbarorum hospites Romani dicuntur, quod, ut alibi docemus, in partem prædiorum quæ a Romanis possidebantur, adsciti essent Barbari, seu novi incolæ. Præterea observare est ex Fulgentio lib. 1. de Mysterio mediatoris, etc. Trasimundum Regem Vandalorum in Africa, ad quem scribebat, tanquam haud invidioso nomine, Barbarum, appellari :
Sed quam rarum hactenus habeatur Barbari Regis animum numerosis regni curis jugiter occupatum tam ferventi cognoscendæ sapientiæ delectatione flammari, etc.
Mox ejus subditos, Barbaricam gentem appellat, cui Romanos opponit, veteres nempe Africæ incolas.
Apud Francos Barbari, quos eosdem reor cum Burgundionibus, eadem prærogativa gaudebant, qua Franci, et qui Lege Salica vivebant, cum Romani longe inferioris conditionis haberentur. Id colligitur ex Pacto Legis Salicæ tit. 44. ubi :
Si quis ingenuus Francum, aut Barbarum, aut hominem qui Lege Salica vivit, occiderit, 200. solidis culpabilis judicatur. Si vero quis Romanum hominem possessorem occiderit. 100. solidis, (ita Edit. Pith.) si Romanum tributarium, [] solidis 45. tantum culpabilis judicatur.
Quo loco Editio Tilliana habet :
Si quis ingenuus Francum aut hominem Barbarum occiderit qui Lege Salica vivit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hic non satis intellexisse videtur Cangius noster, ut observat Valesius in Valesiana, qui Barbari, qui Romani dicerentur. Quotquot non ex provinciis Romanorum imperio subditis erant oriundi Barbari vocabantur : Romani vero qui ex iisdem erant provinciis. Nihil ergo mirum si Barbari apud Francos eadem prærogativa gauderent, qua Franci, cum et ipsi Barbari essent et seipsos ad instar Burgundionum, Visigothorum, Gothorum, Hunnorum, Vandalorum aliorumve qui varias imperii Romani regiones invaserant, Barbaros nuncuparent. Neque Francos Occidentales dixere Francos Romanos, aut Occidentalem Franciam Romanam Latinamve, nisi desinente Regum nostrorum stirpe altera, hocque confundendo duo nomina primum longe diversa, ut ex dictis satis liquet.
Paris denique conditionis Barbari et Romani censebantur in Regno Gothorum Italico, ut ex Edicto Theoderici colligitur in Præfat. et cap. 32. 34. 44. 145. 154. ubi et Barbari reipublicæ militantes, interdum etiam potentes fuisse dicuntur, ita ut non fuerint ex infima rusticorum conditione, quod velle quidam videntur. Vide Senatorem lib. 5. Epist. 14.
Barbaros porro posterior ætas appellavit, populos omnes, qui Latina seu potius Romana lingua non loquebantur, seu quorum linguam non noverant. Nam, ut observatum a viris doctis, Græci veteres τὸ βάρϐαρον, ἐπὶ φωνῆς tantum, non ἐπί ἔθνους usurparunt. Ovidius lib. 5. Trist. El. 11. :
Barbarus hic ego sum, quia non intelligor ulli,
  Et rident stolidi verba Latina Getæ.
Præsertim vero Franci nostri Romani, seu qui Romano idiomate utebantur, Transrhenanas gentes omnes, penes quas Theutonicum vigebat, ita appellarunt. Non solum penes Transrhenanas gentes omnes, sed et penes Francos nostros, qui Gallias invaserant, vigebat Theutonicum primis temporibus : soli Romani seu antiqui Galliarum incolæ Romano vel Latino utebantur idiomate, corrupto tamen ; atque ex corrupta hac Latinate Theutonico mixta Francicam linguam sensim factam esse norunt omnes. Ammianus lib. 18 :
Sermonis Barbarici (Alemannici) perquam gnarus.
Fortunatus lib. 4. Poem. 26 :
Sanguine nobilium genita, Parisius urbe,
  Romana studio, Barbara prole fuit.
Idem lib. 6. Poem. 4 :
Hinc cui Barbaries, illinc Romania plaudit,
  Diversis linguis laus sonat una viri.
Et lib. 9. Poem. 1 :
Chilperice potens, si interpres Barbarus adsit,
  Adjutor fortis, hoc quoque nomen habens.
Walafridus Strabo lib. 1. de Vita S. Galli in Prologo :
Priori nomine nos appellant circumscriptæ gentes quæ Latinum habent sermonem, sequenti usus nos nuncupat Barbarorum.
Et cap. 6. de B. Gallo. :
Hanc a Domino gratiam meruit, ut non solum Latinæ, sedetiam Barbaricæ locutionis cognitionem non parum haberet,
id est, Alemannicæ linguæ. Idem cap. 25 :
Ad utilitatem Barbarorum prolata interpretando transfunderet ;
id est, Alemannorum. Testamentum Bertichrammi Episcopi Cenom. :
Similiter et [] famulos meos, qui inibi deservire videntur, tam natione Romana, quam et Barbara.
Sic denique Barbaros Alemannos vocant idem Strabo lib. de Reb. Eccles. cap. 33. et Baldricus Noviom. lib. 1. cap. 79. ut regiones ultra Rhenum respectu Galliæ, Barbaras, Flodoardus lib. 14. Carm. 18 :
Inde fluenta legens Rheni, loca Barbara visit,
Sarmatica sævos adiens regione Suevos.
Barbaris denique inscitiam propriam fuisse innuit loco citato Fulgentius :
Per te, inquam, disciplinæ studia moliuntur jura Barbaricæ gentis invadere, quæ sibi velut vernacula proprietate solet inscitiam vindicare.
Hinc igitur
Barbarica et Barbara Lingua, pro Theutonica, de cujus barbarie, sic Otfridus in Epistola præfixa Evangeliis Theotisc. :
Hujus linguæ Barbaries, ut est inculta et indisciplinabilis atque insueta capi regulari freno Grammaticæ artis, sic etiam in multis dictis scriptu est propter literarum aut congeriem, aut incognitam sonoritatem difficilis.
Paschasius Corbeiensis Abb. in Vita S. Adalardi cap. 50 :
Quis sine mentis scrupulo poterit epistolarum ejus nitorem eloquentiæ recitare ? quem si vulgo audisses, dulcifluus emanabat. Si vero idem Barbara, quam Theudiscam vocant, lingua loqueretur, præeminebat claritatis eloquio.
Walafridus Strabo de Reb. Eccles. cap. 7 :
Dicant tamen secundum etiam nostram Barbariem, quæ est Theotisca, quo nomine domus Dei appellatur.
Acta S. Mainbodi Martyr. in territorio Bisonticensi n. 8 :
Fontem invadunt eum, qui vulgari nomine vocatur Calebrannia, hoc est, Theutonica Barbarie, frigida aqua.
Poeta Saxonicus de Gestis Caroli M. lib. 1 :
.., Quod Barbara lingua
Nominat Eresburg.
Eodem libro :
Nomen Heristalli dederat cui Barbara lingua.
Lib. 5 :
Nec non quæ veterum depromunt prælia Regum,
  Barbara mandavit carmina litterulis.
De re eadem Eginhartus in Carolo M. :
Item Barbara et antiquissima carmina, quibus veterum actus ac bella canebantur, scripsit.
Adelmannus Scholasticus :
Raginbaldus Agrippinas, vir potens ingenio,
Barbaras aures Latino temperans eloquio.
Neque alius videtur Barbarismus, quam lingua Barbara, seu Theutonica, apud Sidonium lib. 4. Epist. 17. lib. 5. Epist. 5. Barbarice, id est, Theutonice, in Capitulis Ahytonis Episcopi Basil. cap. 2. Barbarica facundia, in Vita S. Deicoli Abb. Lutrensis cap. 2. Vulgare Barbarum, apud Pilichdorffium contra Valdenses cap. 35. Ita passim Scriptores, Joannes VIII. PP. Epist. 195. Glaber Rodulphus in Vita S. Guillelmi Abbatis Divionensis n. 27. Theodoricus Mon. lib. de Inventione S. Celsi Episcop. Trevirens. cap. 2. n. 16. Vita S. Præfecti Episc. cap. 2. n. 8. Vita S. Adelberti Episc. Pragens. n. 5. Willelm. Brito lib. 9. Philipp. pag. 210. etc. Sed et ita Latini Barbarum vocabant quodcumque idioma, quod Romanum non esset. Silius Italicus lib. 3 :
.... Misit Gallicia pubem,
Barbara nunc patriis ululantem carmina linguis.
Vide Indices ad Pertzii Script. rer. Germ. vol. 1. 2. et 3.
Barbarus, Alienigena, extraneus, vel potius hostis. Canones Hibernienses [] lib. 57. cap. 2 :
Synodus Hiberniensis ait : Qui præbet ducatum Barbaris, 14. annis pœniteat. Barbarus, id est, alienus. Quis est alienus, nisi qui morte crudeli et immani cunctos prosternit ?
Vide Barbaricum. Hinc Barbarias, vulgo Barbaries, vocant Leges nostræ maris, quidquid alienarum regionum in mari perditarum expiscari licet.
P. Carpentier, 1766.
Barbarin, eodem sensu, in Chron. S. Dion. lib. 2. cap. 8 :
Attalus uns nobles enfés et estrais de grant lignage, fu vendus à un Barbarin en la cité de Treves. Langue Barbarine,
ibid. cap. 10. Huc etiam spectat vox Barbarime, ibid. lib. 3. cap. 22 :
Yronie, si est une figure ausi comme de Barbarime, si est faite, quant on dist aucunes paroles en desdaing, qui sont contraires à ce que l'on entent.
Barbaros denique appellatos, quotquot religionem Romanam non profiterentur, non desunt qui putant, ex Salviano lib. 4. de Providentia. Vide quæ in hanc rem congessit Chiffletius in Anastasi Childerici pag. 82. Append. ad Glossar. med. Græcit. col. 35 ; Barbaros Judæos et Christianos non modo a gentilibus appellatos fuisse, sed et ipsos Judæos et Christianos eo se nomine donasse, ex veteribus scriptoribus docte, ut solet, observat Cotelerius ad Homil. 3. ex Clementinis.