« »
 
[]« Barigildus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 578b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARIGILDUS
BARIGILDUS. Capitula Caroli C. tit. 31. Edict. Pistense ann. 864. cap. 32 :
Et ipse (Comes) sic mallum suum teneat, ut Barigildi ejus et advocati, qui in aliis Comitatibus rationes habent, ad suum mallum occurrere possint.
Ubi Sirmondus :
Barigildi
, apparitores. Unde nunc etiam apud Italos Barigelli vocantur principes apparitorum. Academici Cruscani :
Bargelle, Capitan de birri, Circitor.
Barisel, Capitaine des Sergens, apud Borellum. A voce Barus, vel Baro deducit Innoc. Cironus, aitque esse Barigildum, liberum hominem, qui nunquam fuit servilis conditionis : unde, inquit, Advocati dicuntur Barigildi, quod e nobilioribus et potentioribus assumerentur, in quorum fidem et patrocinium, quasi conspiratione quadam et consensu mutuo Ecclesiæ recurrebant, a gildo, seu pretio, quod Advocatis præstabatur ; quasi dicantur Advocati stipendiarii. Certe initio cap. 32. qui mox Barigildi, Franci homines dicuntur, quod monuit Schilterus. De his et an iidem sint qui in Specul. Saxon. Biergelden audiunt, multa auctores Germanici, Grimm. Antiquit. Jur. pag. 314. Gaupp. Jus Silesiac. pag. 142. not. et Miscellan. Jur. German. pag. 29. et alii. Vide Barigellus.