![[]](img/image.png)
BARRALUS, Judex primarius, qui præsidet Barræ, id est, Auditorio. Fantoni Hist.
Avenion. tom. 2. pag. 112. in Charta conventionis inter Anfonsum Comitem Tolosæ et Carolum
Comitem Andegaviæ ann. 1251 :
Quorum etiam relinquetur arbitrio de bannis et condemnationibus revocandis, quibus per Barralum vel ejus curiam vel consulatum præcedentem sunt compulsi.Vide Barræ 3, Septum Curiæ, etc.
P. , 1766.
◊ Nequaquam titulus est
dignitatis apud Fantonem, cum sit nomen proprium domini de Baucio ; quod ex ead. Charta
ibid. pag. 110. videre licet.