![[]](img/image.png)
BARRANUS, Judex idem, et eadem ratione, qua Barralus. Vel potius apparitor. Vide supra Barralus. Charta Ministrorum Regis Angliæ anni 1230. ex
Chartulario Monasterii Pontileviens. :
Adjecerunt quod tempore quo fuit ablata pecunia... nullus fuerit visus apud villam de Regula Barranus, sed quod prior a dicto Stephano requisitus non potuit de dictis burgensibus exhibere justitiam, etc.