« »
 
[]« 1 bassus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 595a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BASSUS1
1. BASSUS. Gloss. Isid. : Bassus, crassus. Bassus, pinguis, obesus. Papias : Bassus, curtus, humilis. Acta SS. Aprilis tom. 2. pag. 313 :
Domus ejus erat Bassa et humilis.
Gloss. Gr. Lat. : Παχύς, Bassus, grossus, grassus, Παχύς, ὑποϰοριστιϰῶς Bassulus. Παχύτης, Bassilitas. Gloss. Lat. Gr. : Bassus, ἔγχυλος. Joan. de Janua : Bassan interpretatur pinguedo : unde bassus, i. non altus, quia pinguedo non sinit multum in altum crescere. Unde Bassare, deponere, et inde hæc Bassa, ovis pinguis. Italis Basso, nostris, Bas, depressus, imus. Vide Diezii Grammat. Ling. Roman. vol. 1. pag. 26. Furnal. apud Forcellinum, Murator. Antiq. Ital. vol. 2. col. 1151. Raynouard. Glossar. Roman. vol. 1. pag. 190. Statuta Hospitalis S. Juliani in Additam. ad Matth. Paris pag. 164 :
Sotularibus Bassis, pro calceamentis utantur.
Chron. Montis S. Agnetis cap. 1 :
Locus Bassus complexioni humanæ nequaquam convenit.
Chron. Windes. lib. 2. cap. 26 :
Ita Bassus fuit in seipso, et altus in Deo.
Regiam Majest. lib. 4. cap. 36. § 4 :
Omnes Bassiores in parentela, sunt rustici,
id est, infimi ordinis. Bassi homines, iidem apud Lobinellum tom. 2. Hist. Brit. pag. 1623. Jurisdictionibus altis et Bassis, in Chart. ann. 1410. ap. Guden. Cod. Diplom. vol. 4. pag. 70. Vide Altus.
Bassari, pro deprimi dixit Joannes Gersen lib 3. de Imitatione Christi cap. 46. num. 2. Contractum initum circ. ann. 1241. cum Thoma Abb. S. Trudonis lib. 7. Hist. Lossensis pag. 188 :
Omnes munitiones et domus, quæ habent pontes ad levandum et Bassandum in alodio S. Trudonis, et in Comitatu et dominio ipsius Comitis, etc.
Bassæ Marchiæ Homines. Sic dicuntur homines inferioris ordinis, quod in cœtibus publicis in infimis gradibus, quod marchias vocabant, considerent. Vide Marchia 2.
P. Carpentier, 1766.
Esse ad Bassum, Gall. Etre au bas, Ad imum. Charta ann. 1422. ex tabul. S. Vict. Massil :
Quidam monachus effudit parvum brocum vini, qui erat ad Bassum,[] mixtum et acetosum, generativum morborum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Bassus Color. Vide infra in Color.
P. Carpentier, 1766.
Bassa Hora. Vide infra Hora.
P. Carpentier, 1766.
Bassa Manus, Sinistra, Basse main, apud Joan. de Saintré cap. 40. pag. mihi 266.
P. Carpentier, 1766.
Bassa Mensura. Vide infra in Mensura 1.