« »
 
[]« Bastonicum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 600c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BASTONICUM
BASTONICUM, Arctissima custodia. Capitulare Engilenheimense ann. 826 cap. 1. Capitula Caroli Mag. lib. 6. cap. 96. 97. et Caroli Calvi tit. 20. 27. 29. Synod. Caris. ann. 857. Pertz. pag. 454. vol. 1. Leg. Post redit. a Confluent. ann. 860. ibid. pag. 475. Edict. Pistense ann. 862. cap. 4. ibid. pag. 481. :
A Comite adducatur, ut in Bastonicum retrusus, usquedum nobis placuerit, pœnas luat.
Regino lib. 2. de Ecclesiast. disciplinis cap. 274. citans hoc caput, habet bastiniaco. A Gallico Baston dictum putat Spelmannus, forte quod custodes carcerum baculis insignes essent, cum ad muneris indicium, tum ad coercendos incarceratos. Sic ministri Fletæ, antiqui apud Anglos carceris, pictis hodie dignoscuntur baculis, a quibus et ipsimet Bastones nuncupati sunt. Vide Haltausii Glossar. German. col. 1746. voce Stock.
P. Carpentier, 1766.
Aut de Bastonia, vulgo Bastoigne, sita in saltu Arduennæ hic agi ; aut, quod arctissima hac ætate esset custodia, quosvis carceres ab ea sic nuncupatos fuisse facile crediderim. Gesta episc. Autiss. tom. 5. Collect. Histor. Franc. pag. 434 :
Qua de causa evocatus (Hainmarus) ab eodem rege apud Bastoniam villam, quæ est sita in saltu Arduennæ, custodiæ carcerali est mancipatus.