« »
 
[]« Batatorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 602b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BATATORIUM
BATATORIUM, Baptitorium, Batanderium, Baptalerium ; voces unius ejusdem originis et notionis, Battuarium, Batan de Pannos, Hispanis, ubi panni tunduntur, Moulin à draps, nostris. Charta Hugonis Comitis Trecensis [] ann. 1101. apud Chiffletium in S. Bernardi genere asserto :
Et quod in finagio prædicti castri nullus unquam molendina, Batatoria, vel alia usitaria faciat.
Baptitorium. Libertates Jasseronis oppidi in Bressia apud Guichenonum :
Furnos, torcularia, molendina, Baptitoria, et fullonos in dicta villa nobis retinemus.
Batitorium, Battitorium, in Charta Amedei Comitis Sabaudiæ ann. 1360. apud Guichenonum in Episcopis Bellicens. pag. 57. et in Histor. Dalphin. tom. 1. pag. 94. et 195.
Battorium. Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo fol. 50 :
In quibus aquis accipio de placitamento in unumquodque molendinum, quando ædificatur, 5. sol. et in Battorium similiter, quando ædificatur.
Batentorium, Batenterium. Tabularium Ecclesiæ Viennensis fol. 72 :
Concedunt et guerpiunt sine omni retinimento Ecclesiæ S. Mauritii quicquid juris hahebant in Batentoriis de Exauraur, et in appendiciis circumjacentibus, scilicet aquis, clausuris, et terris.
Tabularium Prioratus de Domina Ord. Cluniac. in Delphinatu :
Et pratum juxta Isaram, et in Dominam fluvium molendinum et Batenterium, etc.
Fol. 9 :
De campo Baptenterii.
Fol. 15 : Bantenterium. Fol. 45 :
Dedit Petro Raschat unum Batenterium in tali convenientia, ut annuatim redderet supradictis Monachis 6. sestarios salis, et per vendemias unum asinum per totum diem : et si noluerint suum cannavum batere, faciat sine mercede.
Hic locus paulo aliter refertur infra in Batentearium. Fol. 120 :
Petrus et socii ejus debent de Batenterio 5. sestarios de sale in festivitate S. Martini.
Fol. 122 :
Boso Walterius dedit nobis dimidium Batenterium, quem tenet Andreas Raynaldus, unde debet 1. agnum de 7. denar. in Pascha.
Ex quibus videtur hic Batenterium sumi pro loco in flumine ubi cannabis tunditur et maceratur. Vide Aroagium.
Bathedorium. Tabularium Monasterii S. Andreæ Viennensis :
Constituo ut de Obedientia de Modiaco.... nihil de placitis, nihil de mansis mutandis, vel Ministris, nihil de offerendis altaris et decimis dandis, nihil de molendinis seu Bathedoriis, et thelonariis, et cæteris hujusmodi aliquis Obedientiarius in propriis usibus deinceps quicquam habere præsumat.
Buttorium, Butitorium. Charta Edw. III. Reg. Angl. tom. 2. Monastici Anglic. pag. 832 :
Usque ad stagnum molendini ipsius Willelmi cum Buttorio, et agardino suo ubique usque ad divisas inter Berefod et Wasperton, cum spurte, et quolibet genere Butitorii in perpetuum.
Videtur legendum battorio (Battoir) et batitorii.
Batanderium. Fundatio Abbatiæ Pinarolensis ann. 1064. in Probat. Histor. Sabaud :
Cum molendinis et Batanderiis.
Charta Galeacii Comitis Virtutum ann. 1386 :
Furnis, molendinis, paratoriis, Batanderiis.
Adde Ughellum tom. 4. pag. 1454. Charta Rogerii Siciliæ Comitis Græce exarata apud eumdem in Episcopis Melphensibus :
Ἐτὶ ἐπιδίδομεν ἄδειαν ἔχειν... ϰαταστῆσαι μίλους
(leg. μύλους) ϰαὶ Βαντιδέρια, ἴνα ἔχει το νερὸν ἐλεύθερον εἰς τό τινος ὁχλήσεως ἄτελον. Vide Batenderius, Batentearium.
Baptalerium. Charta alia pro eadem Abbat. Pinarolensi ann. 1078 :
Cum areis, terris,.... paludibus, molendinis, Baptaleriis, fullatoriis, etc.
[]