« Bathinodium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 603b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BATHINODIUM
BATHINODIUM. Acta S. Forannani Abbatis Walciodorensis num. 21. et Chronicon Walciodorense MS :
Constituit præterea quatenus ex his duabus partibus et potestatibus quasi gens una et populus unus, sibi invicem familiæ hærerent, et sine exactione contraria, et Bathinodii quæstu, Florinensis homo ex Walciodorensi potestate mulierem sumens, legitime sicut sibi parem ducat : sicut versa vice similiter Valciodorensis de Florinensi potestate mulierem sumendo, faciet.Ubi vir doctissimus Daniel Papebrochius existimat Bathinodium dictum esse quasi Bednood, id est, lecti necessitas, ita ut jus illud fuerit quod prædiorum domini in ascriptitios suos primæ noctis habent, de quo pluribus agimus in voce Marcheta. Schilterus in Glossar. voce Batin, per Bathinodium intelligit Precariam, exactionem necessariam, German. Nothbeete, Betfrohne.