« 1 batus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 606c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BATUS1
1. BATUS, Batta, Mensuræ species. Vetus agrimensor :
Batus constat modiis 2. totidem sextariis. Duo Bati metretam faciunt, qui sunt sextarii 100.Isidor. lib. 14. Orig. cap. 25. lib. 16. cap. 26. sect. 12 :
Batus vocatur Hebraica lingua ab olearia mola, quæ Bath apud eos, vel Batho nominatur, capiens 50. sextaria, quæ mensura una vice molæ proteritur.Papias MS. :
Batus sive Badus, decima pars chori 50. sextaria capit.Ebrardus in Græcismo :
Gloss. Ælfrici,Est mensura Batus, proprium quoque dicito Battus.
Batus, Amber, i. amphora. Redditur etiam vocibus Sester et Mitta, in Bibl. Anglosax. Vide Bosworthum. Gloss. Lat. Gr. :
Batta, Βάτος.Jo. Brompton. in Ricardo I :
Similiter et de Batis vel amphoris, seu metretis, quas vulgo galones dicimus, legitimas statuit mensuras.Apud Hebræos Βάτος fuit mensura liquid. 72. sextarios Atticos continens, de qua copiose egit Georg. Agricola lib. 1. de Externis mensuris, quam æqualem amphoræ Atticæ, quæ Græce μετρητής et ϐάδος dicitur, fuisse ait. Lucas 16, 6, ubi in antiq. versionibus est Battos, Vulgata habet Cados, aliis vero locis Battus. Utitur hac voce Hieron. in Isaiam 2, 5, 10. Confer Martin. Lex. Philol. Isidorus sua hausit ex Epiphan. de Ponderibus pag. 178. Locum vide in Stephan. Thesaur. Ling. Græcæ, Didot. edit. vol. 2. col. 17. ubi Lud. Dindorf. monet vocem ϐάδος ab interpolatore Hesychio inlatam esse. At sequioribus sæculis, batus vas etiam fuit, quo avenam ad equorum pabulum dimetiri solebant. Gloss. Lat. Gall.
Batus, Mesure, Provenchier, id est, mensura præbendaria. Hinc qui avenam equis distribuebat, Abatis dictus. Vide supra in hac voce.