« »
 
[]« 3 batus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 607a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BATUS3
3. BATUS. Genus holeris. Gloss. Isid. In Excerptis Pithœanis legitur Batis. Ad quæ Grævius ait : Utraque lectio potest ferri. Nam, ut prosequitur hic auctor, apud Plinium 26. 8.
Species est batis hortensiæ
. Est et marina, de qua idem 21. 50 :
In Italia paucissimas novimus, fraga, tamnum, ruscum, batin marinam, batin hortensiam, quam aliqui asparagum Gallicum vocant.
Ad priorem locum Harduinus observat, crethmon non esse bacillas, sed portulacam marinam, quæ apud Matthiolum in Dioscoridem pag. 16. conspiciatur ; Batin vero hortensem, de qua ad ultimum locum agit idem Harduinus, censet esse sativam portulacam, crethmon vero marinam : cujus rationes videntur mihi vero similes. Batum vero genus herbæ, seu oleris esse, Festus etiam auctor est. In Glossario Lat. Gr. pro Batus scribitur etiam Batis. : Batis, εῖδος άϰάνθας, Βοτάνης. Sed legendum censeo, Batus. Glossar. Gr. Lat. Βάτος, hic rubus, ruscus, batta, sintex. Legitur quoque Batta in Lat. Gr. : Batta, Βάτος. Battatum, ϰοϰϰωτόν, hoc est monile ex unionibus consertum. Nam Battus Papias exponit gemma : Batus, Gemma. Sic vero margaritæ videntur dictæ fuisse a similitudine capitum porri. Nam si Glossis credimus, Batum est porrum : Batum, πράσον. Aliæ Gloss. Gr. Lat. πράσον, Porrus, porrum, Batum. Posses etiam credere ϰοϰϰωτόν esse purpureum, quia in Glossis Βάτος exponitur Sandix ; sic enim legendum pro sintex. Nam σάνδυξ est et herba tincturæ apta et pigmentum. Vide Salmasium ad Vopiscum pag. 369. Sed ut verum fatear, pro Battatum, scribendum puto Baccatum, quod Virgilio idem est quod unionibus ornatum, Isidoro Margaritatum. Fere huc usque Grævius : post quem voces Plinio quidem notas, sed obscuras atque prætermissas in vulgaribus Dictionariis hic referre pretium duximus. Batus, Genus, herbæ, apud Festum. Vide Forcellin.