« »
 
BATHUS, BATUS 1, BATUS 2, BATUS 3, BATUS 4.
[]« Bathus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 603c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BATHUS
[]« 1 batus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 606c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BATUS1
1. BATUS, Batta, Mensuræ species. Vetus agrimensor :
Batus constat modiis 2. totidem sextariis. Duo Bati metretam faciunt, qui sunt sextarii 100.
Isidor. lib. 14. Orig. cap. 25. lib. 16. cap. 26. sect. 12 :
Batus vocatur Hebraica lingua ab olearia mola, quæ Bath apud eos, vel Batho nominatur, capiens 50. sextaria, quæ mensura una vice molæ proteritur.
Papias MS. : Batus sive Badus, decima pars chori 50. sextaria capit. Ebrardus in Græcismo :
Est mensura Batus, proprium quoque dicito Battus.
Gloss. Ælfrici, Batus, Amber, i. amphora. Redditur etiam vocibus Sester et Mitta, in Bibl. Anglosax. Vide Bosworthum. Gloss. Lat. Gr. : Batta, Βάτος. Jo. Brompton. in Ricardo I :
Similiter et de Batis vel amphoris, seu metretis, quas vulgo galones dicimus, legitimas statuit mensuras.
Apud Hebræos Βάτος fuit mensura liquid. 72. sextarios Atticos continens, de qua copiose egit Georg. Agricola lib. 1. de Externis mensuris, quam æqualem amphoræ Atticæ, quæ Græce μετρητής et ϐάδος dicitur, fuisse ait. Lucas 16, 6, ubi in antiq. versionibus est Battos, Vulgata habet Cados, aliis vero locis Battus. Utitur hac voce Hieron. in Isaiam 2, 5, 10. Confer Martin. Lex. Philol. Isidorus sua hausit ex Epiphan. de Ponderibus pag. 178. Locum vide in Stephan. Thesaur. Ling. Græcæ, Didot. edit. vol. 2. col. 17. ubi Lud. Dindorf. monet vocem ϐάδος ab interpolatore Hesychio inlatam esse. At sequioribus sæculis, batus vas etiam fuit, quo avenam ad equorum pabulum dimetiri solebant. Gloss. Lat. Gall. Batus, Mesure, Provenchier, id est, mensura præbendaria. Hinc qui avenam equis distribuebat, Abatis dictus. Vide supra in hac voce.
[]« 2 batus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 606c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BATUS2
2. BATUS, Battus, Batellus, Scapha, cymba, Gallis Bateau, forte quod in modum Bati, de quo mox, confecta esset. A Bat Saxonico, quod scapham et cymbam significat, deducit Spelmannus. Gloss. Ælfrici, Linter, Bat. Angl. Boat. Vide supra Batsveins. Maclovienses etiamnum dicunt Bat pro cymba.
Batus. Leges Ethelredi Regis cap. 23. De institut. London. cap. 2. :
Qui ad pontem veniet cum Bato, ubi piscis inest, unus obolus dabatur in thelonium.
Monast. Anglic. tom. 3. pag. 97 :
Et ex domo patris mei unum Batum in piscatura Cestriæ, ubicunque voluerint ad piscandum, etc.
Battus. Diploma Philippi M. seu Longi, Regis Franciæ, pro Abbatia S. Wandregisili in Normannia, in Monastico Angl. tom. 2. pag. 1005 :
Liberum quoque transitum Battorum eorum, sive navium, per Sequanam ascendentium, etc. [] Batti,
apud Joan. Villaneum lib. 6. cap. 70. 71.
Batellus, Italis Batello, Picardis Batel, Francis Bateau, Godefridus Monachus S. Pantaleonis ann. 1218 :
Orta maxima tempestas, et naves separatæ sunt ab invicem, et quædam ex eis Batellos suos vi tempestatis amiserunt.
Math. Paris ann. 1245.
Misimus ultra aquamper Batellos 300. Wallenses
. Charta Ricardi Regis Angl. pag. 47 :
Cum applicatione, oneratione, et exoneratione navium, Batellorum, et aliorum vasorum in dictis aquis, etc.
Tom. 2. pag. 1021 :
Unum Batellum et unum rete libera ad piscationem.
Adde Chron. Nangii ann. 1296. Rymer. tom. 2. pag. 636. Instrum. tom. 3. novæ Gall. Christ. col. 69. D. Anecd. Marten. tom. 1. col. 649. etc.
Batella. Leges Burgorum Scoticorum tit. 125. § 2 :
Naves, Naviculæ, Batellæ. V.
Fletam lib. 1. cap. 25. § 9. cap. 44. § 1.
[]« 3 batus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 607a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BATUS3
3. BATUS. Genus holeris. Gloss. Isid. In Excerptis Pithœanis legitur Batis. Ad quæ Grævius ait : Utraque lectio potest ferri. Nam, ut prosequitur hic auctor, apud Plinium 26. 8.
Species est batis hortensiæ
. Est et marina, de qua idem 21. 50 :
In Italia paucissimas novimus, fraga, tamnum, ruscum, batin marinam, batin hortensiam, quam aliqui asparagum Gallicum vocant.
Ad priorem locum Harduinus observat, crethmon non esse bacillas, sed portulacam marinam, quæ apud Matthiolum in Dioscoridem pag. 16. conspiciatur ; Batin vero hortensem, de qua ad ultimum locum agit idem Harduinus, censet esse sativam portulacam, crethmon vero marinam : cujus rationes videntur mihi vero similes. Batum vero genus herbæ, seu oleris esse, Festus etiam auctor est. In Glossario Lat. Gr. pro Batus scribitur etiam Batis. : Batis, εῖδος άϰάνθας, Βοτάνης. Sed legendum censeo, Batus. Glossar. Gr. Lat. Βάτος, hic rubus, ruscus, batta, sintex. Legitur quoque Batta in Lat. Gr. : Batta, Βάτος. Battatum, ϰοϰϰωτόν, hoc est monile ex unionibus consertum. Nam Battus Papias exponit gemma : Batus, Gemma. Sic vero margaritæ videntur dictæ fuisse a similitudine capitum porri. Nam si Glossis credimus, Batum est porrum : Batum, πράσον. Aliæ Gloss. Gr. Lat. πράσον, Porrus, porrum, Batum. Posses etiam credere ϰοϰϰωτόν esse purpureum, quia in Glossis Βάτος exponitur Sandix ; sic enim legendum pro sintex. Nam σάνδυξ est et herba tincturæ apta et pigmentum. Vide Salmasium ad Vopiscum pag. 369. Sed ut verum fatear, pro Battatum, scribendum puto Baccatum, quod Virgilio idem est quod unionibus ornatum, Isidoro Margaritatum. Fere huc usque Grævius : post quem voces Plinio quidem notas, sed obscuras atque prætermissas in vulgaribus Dictionariis hic referre pretium duximus. Batus, Genus, herbæ, apud Festum. Vide Forcellin.
[]« 4 batus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 607a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BATUS4
4. BATUS, adject. Humilis, Gall. Bas. Charta ann. 1391. in Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 59 :
Item quod in dictis nemoribus.... sunt arbores modicæ et Batæ, et nullomodo abiles pro hedificiis construendis vel reparandis.