« »
 
[]« Baubella » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 607b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BAUBELLA
BAUBELLA, numero multitudinis, Res pretiosæ, veluti gemmæ, uniones, et alia ejusmodi, quæ vulgo Babioles appellamus, alias Joyaux. Rogerus Hovedenus in Ricardo I :
Tres partes thesauri sui, et omnia Baubella sua divisit Othoni nepoti suo Regi Alamannorum. Bambola,
Italis est vitrum speculi, fortassis etiam ipsum speculum. Specula vero sunt in mundo muliebri, unde forte etiam nostri hauserunt suum Babiole. Vide Baciballum.