« Beanus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 613a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BEANUS
BEANUS, Novellus Studiosus, qui ad Academiam nuper accessit. Statuta Academiæ Viennensis
in Austria :
Item quod nullus præsumat supervenientes novos, quos Beanos vocant, indebitis quibuscumque exactionibus gravare, aut aliis injuriis aut contumeliis molestare.Ubi Lambecius : Beani definitio latitat in ipsa nominis sui acrostichide,
Beanus Est Animal Nesciens Vitam Studiosorum. Epistolæ obscurorum virorum :
Et infra :Venit Mosellanus, dicens ille BeanusDeberet ad patibulum suspendi per suum collum.
Tunc dixit crocus Rubianus : unde venit iste BeanusQui non est nobis notus, etc.
◊ Vox Gallica Bejaune,
quasi Bec-jaune, ut sunt
aviculæ quæ nondum e nido evolarunt. Bejaune Picardi nostri etiamnum efferunt,
itaque rudes et novellos appellitant. Sed et in Academia Parisiensi Bejaunium
et Bejannum appellant, quod
Scholastici de novo venientes pro jucundo adventu sodalibus solvunt. Vide Hist. Academiæ
Paris. tom. 4. pag. 249. 266. 274. 674. 957. Ut porro etiam apud Athenienses, sua
tempestate, exciperentur, initiarentur, vel potius ludificarentur, qui eo literas
addiscendi gratia primum venirent, pulcre describit Gregorius Nazianzen. orat. 20. pag.
mihi 327. ejusmodi vero ludi juris Studiosis et auditoribus interdicuntur a Justiniano in
secunda constitut. de Pandectis. Adde Synod. Trullan. can. 71.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Qua ratione
vero Scholastici de novo venientes recipiebant pluribus docent Statuta Collegii S.
Bernardi Paris. ann. 1493. tom. 3. Hist. Paris. pag. 170. col. 2. Ex quibus etiam discere
est inter Scholasticos unum eligi solitum quem Abbatem Bejanorum vocabant.
Omnes receptiones noviter venientium,inquiunt Statuta laudata,quos voluntaria opinione Bejanos nuncupare solent, cum suis consequentiis, necnon bajulationes, fibrationes, reliquasque omnes insolentias et levitates circa quoscumque noviter venientes, tam in capitulo, in dormitorio, in parvis scholis, in jardinis, quam ubiubi, et tam de die quam de nocte, deinceps a quoquam studentium sub pœna emissionis perpetuæ a collegio fieri prohibemus : Omnes consuetudines seu constitutiones quacumque authoritate in contrarium editas penitus cassando et irritando, et Abbatis Bejanorum nomen penitus delendo, ac deinceps nominari prohibendo. Omnia vasa, munimenta, et instrumenta hujusmodi levitatibus, insolentiis et dissolutionibus dicata provisori infra tres dies a lectura et publicatione præsentium afferri, præsentari et relinqui jubentes.
L. , 1840–1850.
Beanus, Homo rudis et indoctus. Notitia ann. 1452. in Codice Ordin. Canonic. Regul. ap.
Guden. Cod. Diplom. vol. 2. pag. 575 : Quod in ordine mendicantium pauci essent docti, sed quam plures ydiote et Beani.