« »
 
[]« Beca » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 614a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BECA
BECA, Hispanis Amiculum quod Doctores et Præbendarii gestant et ii, qui gradum aliquem adepti sunt in Academiis. Concilium Limanum anni 1582. inter Hispan. tom. 4. pag. 248 :
Nullus vero ignotus et peregre veniens clericus insigne illud assumat aut gestet, quod nostri Beca appellant, neque supra pileum clericalem, galerum amplum vel sericum ferant, prout Episcopis et Præbendatis vel graduatis moris est.
Ibidem pag. 275 :
Nec possint clerici gestare stolas vulgo Becas, si non fuerint... licentiati vel doctores, etc.
De Beca sic disseritur in Actis SS. Junii tom. 2. pag. 631. ubi de sancto Joanne a S. Facundo :
Idem Vergeta proponit expressionem veteris habitus Collegialis (Salmanticæ) veluti Capellanis quoque competentis, adeoque et a S. Joanne gestati, eumque ait fuisse et esse coloris rufi. Becam autem cujus nomen dicit sumptum esse ab Italis (vittam significare docent Academici Cruscani) Becam, inquam, sic describit, [] ut non solum ex humeris ad pectus profluat, sed fere instar Græcanici episcopalis pallii, per tergum ad talos ; olim vero supra caput in formam coronæ revolveretur, cum defluentibus ad tempora laciniis. Nunc pro parte illa superiori assumptus est pileus clericalis quadratus, sic ut prædicta Beca solos jam tangat humeros, sinum ante pectus eumdem formans, ex humero autem sinistro ad terram defluat.
Hæc ibi. Sobrinus in Dictionario Hisp. Gall. ait. Beca Præbendam designari, quod indicet eum, qui gestat ornamentum hoc, esse Præbendarium.