« »
 
[]« Bedale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 615c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BEDALE
BEDALE, Bedalis, Idem quod Bedum. Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 40 :
Et a Septentrione ad quemdam Bedalem.
Charta G. Vicecomitis Massiliensis apud Guesnaium ann. 1016 :
Ubi Gerrenus fluvius cadit in Bedale de supradicto molendino ad gadium Huvelnæ, etc.
Alia ann. 1250. apud Joffridum in Niciensibus Episcopis pag. 184 :
Ad ædificandum in dicta terra domum... cum conductu aquæ a Bedali dicti Augerii.
Acta SS. Julii tom. 1. pag. 568. in Processu de B. Petro de Luxemburgo :
Filia quondam Joannis de Lovan... a casu cecidit in Bedali molendini... et præ violentia aquæ transducta fuit usque ad rotam ipsius molendini, molendino molente.
Charta ann. 1229. ex minori Chartul. S. Victoris Massil. pag. 94 :
Petebat homines prohiberi quicquam Bedalibus suorum molendinorum substrabunt (sic) in lesionem monasterii.
Testamentum Anglici Episc. Alban. Card. ann. 1388. apud Stephanotium in Fragmentis Hist. tom. 10. pag. 335 :
Patua, pascua et obedimenta, exitus et introitus quoscumque, aquarum decursus, derivationes earumdem, et Bedalia quæcunque, etc.
Massilienses vocant etiamnum le Beal ipsum rivi alveum. Vide Bedum.